{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 811.1-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 811.1-3","ref":"811.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/811.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/811.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/811.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"(Diceres penè id illud esse, quod Tertullianus ad Scapulam, Itaque & sacrificamus pro salute Imperatoris Deo nostro, & ipsius; sed quomodo praecepit Deus, pura prece. Non enim eget Deus conditor Vniuersi odoris, aut sanguinis alicuius. Ista enim, &c.) Locus autem ex Cicerone, eximium quoddam fragmentum cap. 2. est ex libro de Republica tertio; refertur verò in hunc modum: Est quidem vera lex recta ratio, naturae congruens, diffusa in omneis, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando à fraude deterreat; quae tamen neque probos frustrà iubet, aut vetat; nec improbos iubendo, aut vetando mouet. Huic legi nec promulgari fas est; neque derogari ex hac aliquid licet; neque tota abrogari potest. Nec verò aut per Senatum, aut per populum solui hac lege possumus. Neque est quaerendus explanator, aut interpres eius alius. Nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia post-hac; sed & omneis genteis, & omni tempore vna lex, & sempiterna & immmutabilis continebit; vnusque erit communis quasi magister, & imperator omnium Deus; ille legis huius inuentor, disceptator, lator; cui qui non parebit, ipse se fugiet, ac naturam hominis aspernabitur, hoc ipso luet maximas poenas, etiam si caetera supplicia, quae putantur, effugerit. Postremò locus Senecae, fragmentum est etiam ex Opere Exhortationum, cap. 15 in quo ille, Magnum, inquit, nescio quid, maiusque quàm cogitari potest, Numen est, cui viuendo operam damus. Huic nos approbemus; nam nihil prodest inclusa conscientia; patemus Deo; & quae sunt praetereà in eandem sententiam. Et infrà: Vultis-ne vos, inquit, Deum cogitare magnum, & placidum, & maiestate leni verendum, amicum, & semper in proximo: Non immolationibus, & sanguine multo colendum quae enim ex trucidatione immerentium voluptas est?) sed mente pura; bono, honestoque proposito. Non templa illi congestis in altitudinem saxis exstruenda sunt; in suo cuique confecrandus est pectore.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 810.6-7","label":"810.6 to 810.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/810.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/810.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 811.4-7","label":"811.4 to 811.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/811.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/811.4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}