{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 812","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 812","ref":"812","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/812","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/812","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/812.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Nempe, vt Deus, parens rerum, quòd produxerit omnia, dicitur; ita Parentes sunt ipsis filiis, quos produxerint, quasi Dij quidam habendi. Et certè nulla secundum illam, qua ad Deum tenemur, esse vt antiquior, sic maior obligatio potest, quàm quae Parentibus nos addicit; cùm aliis quidem possimus alia; at nosmetipsos Paren ribus debeamus. Ac si tantopere est, secundùm naturam, vt nosmet amemus, quî esse non possit maximè secundùm naturam, vt illos amemus, per quos & ipsi, qui amamus, sumus, & id, quod amamus, hoc est, nosmet, habemus. Quin-etiam, si tantopere est secundùm naturam, vt quis amantem sui redamet; quorum nam potest amor in nos, quàm parentum, esse ardentior? Vt non videatur proinde posse iratâ naturâ nasci monstrum taetrius quàm parentes non amans, ingratúsve in ipsos filius. Sanè &, si qui tales sunt, quî fieri potest, vt in se redeant, & compunctae conscientiae, ob facinus adeò detestabile, saeuum tortorem non experiantur? Ex opposito verò, quanto est necesse in medullis intimis perfundatur gaudio, qui totis quasi visceribus in Parentes effunditur; cui nihil magis cordi est, quàm vt quibuscumque obsequiis potest, suam illis gratitudinem, quà venerando, quà amando testetur! cuius voluptas vnica est, eos afficere voluptate, ac eâ praesertim quâ ipsis talem filium genuisse dulcissimum sit O & quàm gratum, & quanti aestimandum ille onus subit, qui in incendio publico caetera contemnit, & parentem humeris suis euectum incolumem praestat! quod fecisse non modò Aeneam apud Poëtas celebre est: Illum ego per flammas, & mille sequentia rela Eripui his humeris, medióque ex hoste recepi. Verùm etiam apud Aelianum Catanaeos illos Philonomum, & Calliam, cùm Aetnaeo, igne.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 811.16","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/811.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/811.16"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 812-2","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/812-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/812-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}