{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 815.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 815.1-4","ref":"815.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/815.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/815.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/815.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Clemens Alexandrinus respexisse Epicurum ait ad illud Aristophanis, Κώρις τε θορύβε, καὶ φόβου ζήσεις καλῶς, Viues decorè, sine tumultuque, & metu; partim ex subiecta praeclara ratione intelligitur; quod scilicet homo nihil cum mortali animali commune habeat, qui in immortalium bonorum possessione aeuum traducit. Quippe nomine horum bonorum, cùm ipsammet meditationem, exercitationemque virtutum, tum virtutes ipsas intelligit, quas solas (vt posteà habetur) à voluptare (hoc est, à fine beatae vitae) esse inseparabileis vult; cùm caetera οἷον βροτὰ, tanquam mortalia, separari ab illa possint. Et quo sensu quidem ille dixerit, esse virtutes bona immortalia, ex Effato illo intelligi potest, quo ab eo dici iam vidimus, Illum qui semel sapiens reuerà, solidéque exstiterit; nunquam deinceps in conditionem oppositam degenerare. Nempe Sapientia quidem, seu Virtus cum homine ipso simul moritur; at donec homo in viuis est, non, vt quae sunt fortunae bona, corporisque dotes illum deserit; sed indiuiduò comitatur: vt phrasis proinde oratoria sit, quam nemo profectò sit improbaturus. Sic verò etiam oratorium est, quod Epicurus ait, Sapientem, quasi Deum quemdam inter homines viuere; quoódque cùm omnium ore teratur, improbaturus quoque sit nemo; cùm sensus phraseos alius non sit, quàm quòd vir sapiens nomo sit inter caeteros homines eximius, eóque penè à caeteris, quo ipsi ab aliis animalibus, distans. Scilicet Platonem imitatus est, qui cùm finem beatae vitae esse diceret τὴν ἐξομοίωσιν τ θεῳ, similitudinem cum Deo, vti à Laërtio adnotatum est; virum, qui est diuinâ lib. 3. sorte virtutem adeptus, talem esse ait ἐν τοῖς in Men. ζῶσιν, inter vinenteis homines, qualem Homerus, ait Tiresiam ἐν τοῖς τοθνεῶσι, inter mortuos exsistere: Odyssn. Οἱω πεπνύσαι [τν ἐν ἄδου] τοὶ δὲ σκιαὶ ἀἴσουσι, Ille sapit solus, reliqui vmbrarum instar oberrant; quod à Cicerone quoque memoratur. ImiI. de diuin7. Ethic. 1.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 814-2","label":"814","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/814-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/814-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 815.5-8","label":"815.5 to 815.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/815.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/815.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}