{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 818","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 818","ref":"818","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/818","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/818","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/818.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":438,"text":"Quanquam, ne Aristoteles quidem diffiretur, quin, cùm plaerumque extremorum vnum magis opponatur ipsi medio, quàm alterum ipsa Auaritia maiorem cum liberalitate op positionem, quàm Prodigitas habeat; ex quo efficitur vt ille habeat Prodigum paulò meliorem, quàm Auarum; idque non modò, quia prodigus multos, auarus neminem, & ne seipsum quidem inuet; verùm etiam quòd prodigus reuocari facilè satis ad sanitatem valeat; seu illum nimirùm maturior aetas corrigat; seu inopia, ad quam se redigit, cogat; ipse autem auarus ex opposito, tantum abest, vt aetatis progressu fiat liberalior, quin potiùs auarior euadat, & diuitiarum cumulatio ipsi quasi hydrops non illarum sitim extinguat sed augeat. Adeò proinde, vt iure auarus apud Aristotelem dicatur φειδωλὸς, γλίαρος, κιμβιξ, κυμινοπρίστης, ἀἰχροκερδὴς, μικρολόγος, παραλογιστὴς, ἀποσερητὴς, parcus, tenax, sordidus, turpis lucri cupidus, paruas impensas magnifaciens, deceptor, depilator, & plura. Praetereo autem, quod idem docet & Auarum & Prodigum posse tam donando, quàm accipiendo non tenere modum; ac Liberalitatem magis in largiendo iis, quibus est largiendum, quàm in accipiendo à quibus accipiendum est; aut non accipiendo, à quibus non non est accipiendum, consistere; quia Virtutis, inquit, magis proprium est benefacere, quàm beneficium accipere; & vniuersè agere honesta, quam non agere turpia. Itemque, quod exinde deducit, Prodigum quidem donando excedere, accipiendo deserere; Auarum autem accipiendo excedere, donando deserere modum. Id inquam praetereo, & treis potiùs cautiones, quas ad Beneficentiam, ac Liberalitatem Cicere praemittit, subiungo. Prima est, Ne obsit benignitas & ijs ipsis, quibus benignè videbitur fieri, & caeteris. Nam gratificari cuipiam, quod obsit, non viri benefici est, sed perniciosi as sentatoris; cùm neque minùs damnandum sit cuipiam procurare (aut etiam optare) aliquid incommodi, vt sit quod deinceps gratificari possis. Nocere autem aliis, vt sit, quod aliis gratificeris, quod plaerisque in vsu est; id perinde iniustum est, ac si in rem tuam aliena conuertas. Altera, ne benignitas maior sit, quàm facultas. Alioquin enim, vt est iam dictum, benignitatis fons exhauritur; ac praetereà fii proximis iniuria, quibus aequius est suppeditari, & relinqui copias; & ex hoc plaerumque nascitur cupiditas rapiendi per iniuriam, quod suppetere ad largiendum possit. Tertia, vt Beneficium non sine delectu tribuatur. Nam si collocetur quidem beneficium apud malos, atque adeò indignos, tum locum habet illud Ennij, Benefacta malè locata, malefacta arbitror: Et cùm nemo aliunde negligendus sit, in quo aliqua significatio virtutis appareat; attendendi tamen ij maximè sunt, quos modestia, & iustitia commendat: Cumque beneficium apud bonos, quàm apud fortunatos collocare ut longè melius; debet sanè esse benignitas in calamitosos propensior, quàm in eos, qui nullis suis rebus aduersis, res meliores quaerunt; ac, si caetera paria sint, Hoc maximè officij est, inquit ille, vt quisque maximè opis indigeat, ita ei potissimùm opitulari; quod contra sit a plerisque, quo enim plurimùm sperant, etiam si ille his non egeat, tamen potissimum inserniunt.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 817.17","label":"817.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/817.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/817.17"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 819.1-4","label":"819.1 to 819.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/819.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/819.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}