{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 820","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 820","ref":"820","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/820","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/820","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/820.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"nes subinde deducit, eae sunt, Quòd pars optima beneficij pereat, si actio, sicut certae pecuniae, aut, ex conducto, aut locato detur: cùm i prouocare ad iudicem liceat, non iam bene ficium, sed creditum sit. Quòd cùm honestissima res sit referre gratiam, honesta esse desinat, si necessaria sit; neque enim quis magis laudabit gratum hominem, quàm eum, qui depositum reddit. Quòd omnia alioquin fora suffectura non sint; cùm nemo sit futurus, qui non agat; nemo, quicum non aga tur; omnibus extollentibus sua. Quòd saepe & qui reddit, ingratus, & qui non reddij gratus sit; & saepe majus beneficium sit, pauca dare, quàm magna; neque affectus dantis cadere in aestimationem sic valeat, vt in tanta demerendi varietate, iudex definire quid, quale quantum, quomodo, quando reddendum sit possit. Quòd non expediat notum fieri, quammulti ingrati sint, ne pudorem rei multitudo peccantium tollat, & probri loco esse desinat, quod commune sit maledictum: vt nulla foemina repudio erubuit, postquàm id esse desiit rarum. Quòd poena illi non parua sit, non audere ab vllo beneficium petere, nulli audere dare? oculis designari omnium, aut designari se iudicare: testeis ingratorum omnium Deos metuere; vri, & angi beneficij intercepti conscientiâ; intellectum optimae rei, ac dulcissimae amisisse Quae videri heic adiicienda possent de Affabilitate, Comitate, & similibus, intelligi possunt ex iis, quae de Mansuetudine dicta unt sufficitque, vt coronidis vice locum Senecae apponamus, quo omnia penè hominis in hominem officia intelligi posunt contineri, Quid agimus, inquit, quae damus praecepta?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 819.14-18","label":"819.14 to 819.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/819.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/819.14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 821","label":"821","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/821","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/821"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}