{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 822.13-16","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 822.13-16","ref":"822.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/822.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/822.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/822.13.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Nempe ipsa est, cuius Aristoteles statuit electionem esse principium, πράξεως μὲν ον ἀρχὴ προαίρέσις, & ad Latinam vocem quod spectat, ideò contendit Cicero non esse Actionem in rebus inanimis, quòd electione, quàm generaliùs assen sionem & approbationem dicit, careant: Siquidem, inter inanimum, & animal, hoc interest; inquit, quod inanimum nihil agit, animal agit aliquid. Quanquam, quod spectat ad animalia, praeter hominem, caetera, Aristoteles ipsis quoque πρᾶξιν, actionem non tribuit, quòd ipsa quoque τῆς προαιρεσέως, electione destituantur, tametsi sensum habeant: ac rursùs tam ipsis, quàm pueris ob eandem causam non conce dit; licet vtrisque τὸ ἑκούσιον, motum spontaneum tribuat. Notandum verò interim est, esse qui dem aliquando Aristoteli τὸ ἑκούσιον, motionem appetitus spontaneam, idem cum voluntaria, seu potiùs cum voluntate ipsa; ac potissimùm quidem, cùm id esse statuit inter Voluntatem volitionémve) & Electionem discriminis, quòd βύλησις, Voluntas, sit maximè Finis, πεαίpeσis, Electio mediorum ad finem: nam Sanitatem, inquit, volumus; eligimus ea, quae ad sinem conducunt. At verò alias Voluntatem esse illi appetitionem; non qualemcumque, sed eam, quae cum ratione, seu praeuia deliberatione, approbarione, electionéve fit, βέληαις nimirum illi definitur, μτ λόγου ὄρεξις ἀγαθοέ, Boni cum ratione appetitio. Quod idem ex Stoicorum mente probat Cicero; cùm loquens de impulsu, quo ab ipsa natura ad adipiscendum bonum ferimur, Id, inquit, cùm constanter, prudenterque sit, einsmodi appetitionem Stoici βέλησιν appellant; nos appellamus Voluntatem. Eam illi putant in solo esse Sapiente, quam sic definiunt, Voluntas est, quae quid cum ratione desiderat; quae autem aduersa rationi incitata est vehementins, ea libido est, vel cupiditas effraena ta, quae in omnibus stultis inuenitur, &c. Notandum rursùs Aristotelem, non praecisè semper actionem, pro ea sola, quae à voluntate, & electione pendet, vsurpare; sed etiam pro plerisque aliis, vt cùm docet, omnia quae homines agunt, aut per se agere, aut non per se.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 822.8-12","label":"822.8 to 822.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/822.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/822.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 822.17","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/822.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/822.17"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}