{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 824.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 824.1-4","ref":"824.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/824.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/824.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/824.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"Notandum verò praetereà est, cùm actio consequi, nisi voluntatis, appetitúsve functio simul intercedat, non possit, idcirco omne iudicium, omnémve notionem, quae habetur de bono, adiunctam habere appetitionem illius (vti & iudicium de malo auersionem) adeò vt intellectus enunciare non possit dulce esse gustandum, quin appetitus velit gustare dulce; neque enunciare hoc esse dulce, quin hoc simul gustare velit: Vnde & fit, vt neque eliciatur conclusio, neque exseratur actio, nisi quia simul cum iudicio functio apperitus praecessit. Nempe, quòd conclusio Syllogismi practici actionem cohaerentem, secus ac conclusio speculatiui, habeat; non aliunde est, quàm ex eo, quòd ipsa apperitus, seu voluntatis functio cum praemissis, iudiciisve intellectus cohaerens fuit. Itaque quoties Intellectus iudicium aliquod fert de bono; quia id intra fineis obiecti voluntatis facit; idcirco voluntas ita excitatur, vt illius functio, non secus iudicium, quàm veluti vmbra corpus, comitetur; adeò vt, si intellectus iudicet quid piam esse bonum, voluntas simul appetat; si iudicet malum, id simul refugiat. Ex hoc autem sit, vt, quia intellectus iudicij plaerum que inconstantis est, ideò voluntas quoque in appetendo plaerumque nutet; ac proinde, vt cùm intellectus quidpiam esse bonum hodie iudicer, quod cras iudicet esse malum, ideò voluntas id hodie amet, cras verò auersetur: Et cùm hodie quidpiam esse prosequendum iudicet, quia bonum sit; cras autem, quia quidpiam aliud esse videatur melius, iudicet prosequendum potiùs, ideò voluntas hodie in illud, cras, ipso relicto, feratur in aliud: Vno verbo, vt provt intellectus notiones de rebus habuerit, iudi ciáve de iis tulerit, voluntas ipsas easdem res aut prosequatur, aut auersetur. Fit verò rursùs, vt quia ex bonis, aliud est verum, germanúmque, aliud apparens, & fucatum, ac ex ipsis malis consimiliter (nempe interdum bonum mali, & malum boni specie obuelatur, ac tum id, quod verè est bonum, aut malum esse, aut certè minus bonum videtur, & pari modo, quod verè est malum, bonum esse, aut certè minus malum apparet) sit, inquam, vt quemadmodum Intellectus saepe iudicando decipitur, provt specie boni permotus, malum esse iudicat bonum, aut motus mali specie, bonum esse iudicat malum: sic voluntas quoque à scopo aberret, & prosequens bonum, assequatur malum, fugiens malum, frustretur bono: aut certè, vt provt intellectus bonum minus pro maiore, maius malum pro minore habet, ipsa voluntas prosequens bonum majus, obtineat minus; sugiens minus malum, incidat in majus Cùm ergo voluntas ita sit intellectus, iudiciive illius sequax, constat profectò indifferentiam, quae in voluntate reperitur, iisdem omninò passibus, quibus indifferentiam intellectus incedere.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 823.14-17","label":"823.14 to 823.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/823.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/823.14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 824.5","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/824.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/824.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}