{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 825.13-16","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 825.13-16","ref":"825.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.13.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Neque enim abs re Socrates aiebat, fieri non posse, vt in quo sit scientia, in eo aliud quid dominetur, atque adeò, vt qui de rebus rectè aestimat, non id, quod est optimum agat, cum si agat, necesse sit, δὲ ἄγνοιαν, ob ignorantiam id sieri. Vnde & desumptum videtur, quod dicitur vulgò, ac verbis Medeae opponitur, Omnis peccans, ignorans est. Praeclara est porrò, quae ad hanc rem ab ipso Aristorele adhibetur distinctio. Nam, ne repetam, quod est iam relatum de eo, in quo duae notiones vniuersales sunt, cum adiacente alteri vna singulari, ad quam repugnans alteri actio consequatur (qua ratione docet fieri incontinentiam, ac bestias idcircò incontinenteis non esse, quod opinione vniuersali careant, & singulari solùm imaginatione, memoriaque ducantur:) Ne hoc repetam, inquam, declarat ecce dici posse, aliquem scire aliquid habitu, aut actu. Siquidem potest aliquis scientiam habere, quâ non vtatur, vt si mentem aliò, quàm ad illud, quod scit, diuertat, aut dormiens, furiosus, vinolentus sit. Potest &, quâ reipsâ vtatur, hoc est, si ad illud, quod scit, animum attentum, & defixum habeat. Ac, si quis actu quidem sciat, animúmve ad aliud, quàm ad id, quod icit, distractum non habeat, fieri non potest, vt quidquam agat, quod à scientia alienum sit, atque adeò vt perspiciens, verbi gratia decorum virtutis, & turpitudinem vitij, illam deserat, istud consectetur. At si habitu solùm sciat, seu eâ, quam habet, scientiâ non vtatur, quia perinde est, ac si eâ careret; seu quod idem est, rei ignarus esset, tunc agere potest, quod scientiae repugnet, atque adeò, licet teneat habitu, quàm decora virtus, quàm turpe sit vitium, potest nihilominus & virtutem negligere, & vitium amplecti.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 825.9-12","label":"825.9 to 825.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 826","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/826","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/826"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}