{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 825.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 825.5-8","ref":"825.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Ac verum quidem est intellectum, relicto persaepe iudicio, quod secundùm se verius, aut absolutè verum sit, amplecti aliud, quod sit minùs verum ex se, aut etiam absolutè falsum. Sed tamen, quod intellectum mouet, est semper ipsa veri species, quam attendit quapiam in re; & quia talis species aut germana esse, aut fucata potest; efficitur, vt quoniam id, quod secundùm se verum est, obuelari potest aut falsi, aut minùs veri specie; & quod secundùm se falsum est, specie aut veri, aut minùs falsi, efficitur, inquam, vt intellectus ferri etiam in falsum, aut minus verum valeat, donec falsum specie aut veri, aut minùs falsi obtenditur; ipsúmve verum obducitur specie aut falsi, aut minùs veri. Quare & quoties in tellectus vero adhaerens iudicio, illud deserit, vt sequatur falsum, necesse est quidpiam interuenerit, quod ipsi vero germanam speciem (quasi ex Lance pondus) detraxerit; falso autem fucatam (quasi lanci pondus) adhibuerit; vnde & facta fuerit mutatio assensus. Quòd si se res quidem vniuersè sic habet; constat exinde confirmari, quod dictum speciatin mox est, circa mutationem assensuum, siue iudiciorum de bono, & malo; constátque adeò in intellectu tandiù perseuerare iudicium, quod res aliqua bona sit, aut melior. quandiù seu vera, seu fucata, quâ talis appareat, viget species; commutari autem, cum species commutatur. Constat verò simul, cùm voluntas eâ necessitate, quâ dictum iam est, intellectu praeeunte indigeat; frustrà tentari, vt voluntas apperitionem suam mutet, nis cureturi, vt intellectus suum mutet iudicium; aut, vt voluntas appetitioni haereat, nisi vt intellectus adhaereat iudicio. Quare & fieri, vt qui Virtutem prae caeteris bonis amplecten dam statuerit, cauere debeat, ne fucus subrepat, quo mens decepta iudicet esse aliquid ipsâ praecellentius. Et cùm virturem summam in eo posuerit, vt suam voluntatem confor met diuinae; menti defixum habere debeat, nihil se posse, quàm quod Deus ipse voluerit velle praeclarius, & vel cum ipso Epicteto dicat, Meum appetitum Deo submisi; laborare me febri vult? volo & ego. Vult me aliquid aggredi? volo & ego. Vult me aliquid consequi volo & ego. Non vult, ipse nolo. Mori me vult? volo. Quis me deinceps prohibere, aut cogere, praeter id, quod mihi apparet? (factu scili cet optimum) Nemo magis, quam ipsum Deum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 825.1-4","label":"825.1 to 825.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 825.9-12","label":"825.9 to 825.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/825.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}