{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 826-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 826-2","ref":"826-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/826-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/826-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/826-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"alliciat imbecilliter, eius respectu, quod est in vitio; & malum, quod in vitio, impotenter respectu eius, quod est in virtute, auertat; sicque is, qui peccat, dicere quidem possit, se videre ea, quae dimittit, meliora; ea, quae se quitur, deteriora; sed pro tempore tamen alio, seu ex habitu, quo confusè, obitérque commeminit, ita se aliàs iudicasse; at non possit nihilominus, pro eo, quo peccat, tempore; tunc enim & meliora habet, quae sequitur, & deteriora, quae dimittit. Adeò proinde, vt dicens se eo tempore, eadem, vt meliora probare, quae aliàs probarit, mentiatur; vtpore, qui sibi ipsi contradicat, cùm potiùs idipsum, quod sequitur, probet. Quod si non sine poenitentia, doloréve quodam id fa ciat; id ex eo est quidem, quod animaduertat se quandam boni iacturam pati, quoddam malum accersere; sed cùm sit tamen dolor exiguus, comparatus ad voluptatem, quae nihilominùs ipsum pellicit; vel ex hoc solùm arguitur, quod iacturam boni, & incursionem mali perfunctoriè solùm, non autem seriò consideret; potéstque res etiam intelligi ex eo, quòd si supplicium, si dolor, si ignominia, caeteráque mala, quae ille leuiter, confuséque solùm appre hendit, ac metuit, non absentia, non futura, non dubia, sed impendentia, sed praesentia, sed certa, & mox à patrata vitiosa actione incurrenda, attentè, ac perspicuè considerarentur, ac peruiderentur, absterreretur haud-dubiè, neque se in vitium praecipitem daret. Itaque, tametsi qui peccat, ac deteriora sequitur, dicat se videre, ac probare meliora, quatenus nihilominùs inconsiderantia, seu non-aduertentia, ob quam ille omneis circunstantias, quae in re sunt, aut quales quantaeque successurae sunt, minimè videt, attenditque, ignorantia est. Ea de causa peccans dicitur ignorans, qualis si non foret, minimè peccaret.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 826","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/826","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/826"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 827.1-4","label":"827.1 to 827.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}