{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 827.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 827.1-4","ref":"827.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Notandum enimverò est, non idcircò esse, cur ille se excusandum reputet, quòd ignorans agat, quòd bonum quale apparet, sequatur, neque in se esse, obstare, quintale appareat (τ γὰρ φαντασίας οὐ κύριοι, neque enim eius, quod res esse apparet, domini sumus) quòd potestate secus igendi careat, veréque dictum ab illo sit, Οὑδεῖς ἐκῶν πονηρὸς, οὐδ᾽ ἄκων μάκαρι, Nemo malus vltrò est, neque beatus non volens. Non idcircò, inquam, esse, cur ista obtendat: Etenim licet inter ea quibus peccata excusantur, connumerari Ignorantia soleat, excusans tamen haec Ignorantia, inscientia est mera, vnde & ignorantia pura, ac Inuincibilis dicitur, qualis, v. c. in Cephalo fuit, dum Procrin Ouid. 7. Met. inter dumos latentem, ac feram esse existimans, nullatenúsque esse caram coniugem suspicari potis, occidit (quo nomine etiam abso luta fuit, Aristotele referente, ab Areopago 1. magnor. mulier quae amatorium poculum, ἐκ ἐκ προ. mor. 17. νolas, non prouisa morte, subinde insequutâ, amasio exhibuerat) Ignorantia verò, qua de heic agitur, δ ἀμέλειαν, per incuriam, negligentiamve, vt Aristoteles habet, paritur, ac ideò crassa, 3. Ethic. 7. affectata, supina, plaerumque vocatur. Nempe is, qui peccat, ignorat, vel quia ipse sibi, cur gnoraret, cansa fuit, vel quia scire non satagit, hoc est, mentem aduertere, consideraréve, vt pat est, non curat. Priore modo ignorat ebrius, ipse enim, vt ebrietatis, sic ignorantiae sibi est causa, ac in potestate eius fuit, ne ebrius fieret, néve ignoraret quid ageret: Vnde & ignorantia illum non excusat, imò meretur duplicem, vt Aristoteles ait, poenam, vnam, quod ebrium se fecerit, alteram, quòd ebrius peccârit. Quo modo quoque habet se, qui leui ab initio perturbationi non resistit, sed patitur ipsam eas vireis acquirere, à quibus deinceps violentiùs rapiatur, ac vniuersè, quisquis habitum, cuius contrahendi dominus ab initio est, ira inualescere finit, vt illi resisti deinceps non possit. Id simile esse Aristoteles docet, vt si quis mittat lapidem, quem non valeat retrahere, videlicet, ne mitteret, in eius potestate fuit; aut si quis intemperanter viuens, deinceps necessariò aegrotet: nempe in illius quoque potestate, vt temperanter viueret, fuit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 826-2","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/826-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/826-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 827.5-8","label":"827.5 to 827.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}