{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 827.4-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 827.4-8","ref":"827.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.4.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Quò sit, vt Aristoteles perineptum ducat, si quis, quòd amici vxorem vitiârit, se à voluptate coactum fuisse obtendat; admittat verò posse obtendi, si officium quoddam, cuiuspiam grauioris incommodi causa deseruerit, vt, enim Coactus sum in agrum ire properè: secù, omnia in agro planè corrupta reperissem. Cui simile est illud, quod superiùs ex Ciceroni attigimus, Si constitueris te cuipiam aduocatum in rem praesentem esse venturum; atque interim graniter aegrotare filius coeperit, non sit contra officium, non facere, quod dixeris; magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedar, si se destitutum queratur. Ex quo & vides, neque euem metum in excusationem adferri; quòd libertati non officiat; neque eum, qui grauis est (quique adferri idcircò solet, quod in Virum ilioquin constantem possit cadere) sic icum libertate pugnare, quin Libentiam habeat adiunctam. Non sanè, ob malum, quod subitur, sed ob aliud grauius, quod effugitur, & cuius comparatione id, quod minus est, ideò boni rationem habet, quia sit quasi medium, cuius interuentu deuitatur maius: veluti, dum merces in mare, naufragij metu, proiiciuntur; metúve caedis pecunia datur, quidpiamve aliud, quod alioquin non ageretur, agitur. Et non facilè quidem quovsque hic metus extendatur, definiunt, ac praesertim, cùm prae illorum, qui metuunt, varia indole, metus vni grauis, alij leuis sit: sed ferè tamen intelligendum esse eum Metum omnes consentiunt, qui sit mortis, mutilationis, cruciatus atrocis seruitutis, diuturni exsilij, longi carceris, dedecoris, seu ignominiae, iacturae bonorum vel omnium, vel maximae partis (& non modò quidem respectu sui, sed respectu etiam personarum coniunctissimarum, cuiusmodi sunt filij, parentes, vxor, amici) itémque qui metus ad reuerentiam spectans esse potest in subdito respectu Principis, in filio respectu parentis, in vxore respectu viri, atque ita de caeteris. Sed de Libertate praemissa haec sunto.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 827.1-2-3","label":"827.1 to 827.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 827","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/827"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}