{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 829.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 829.1-4","ref":"829.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Vtcumque tamen sese res habeat, ac exemplum vt repetam, vides, cùm duplicis effectus, vt puta fossionis, & inuentionis thesauri, vnica sit causa, videlicet Fossor, hunc eundem Fossorem dici & causam per se respectu vnius, & per accidens, repectu alterius. Cúmque in rebus proinde naturalibus vna, eadémque res Fortuna, & Natura, seu causa naturalis sit, exinde esse, cur Epicuro Fortuna, & Natura synonyma sint, quemadmodum ostendimus, de Mundi authore cùm disputaremus. Enimverò, cùm hac ratione Fortunae notio vulgò explicetur, videtur tamen nescio quid aliud eo nomine intelligi: nempe non satis appositè seu illum qui fodit, seu eius actionem videmur dicere Fortunam. Itaque vt praeteream rem Fortuitam, seu idipsum, quod Fortunâ euenit, nomine Fortunae saepius appellari (inde enim apud Lactantium, Fortuna est accidentium rerum subitus, atque inopinatus euentus) videri potest nomine Fortunae intelligendus esse Concursus variarum causarum absque mutuo consilio factus; adeò vt sequatur enentus, seu effectus fortuitus dictus, quem vel omnes, vel aliquae, vel is cerrè, cui euenit, minimè intenderint. Hac ratione, cùm ad inuentionem thesauri fortuitam requiratur, non modò, qui fodiat, sed etiam qui priùs occultet; perspicuum videtur Fortunam, seu causam talis inuentionis, esse ipsum occultationis, & effossionis, eò loci concursum. Dixi, absque mutuo consilio, & praeter vel omnium, vel aliquorum intentionem, qua et si vel vna, vel plures causae fortè intendant, non eò minùs fortuna est, respectu illius, qui non intenderit. Veluti, si quis thesaurum occulret eo fine, vt ab homine, quem fossurum esse praenouit, inueniatur; tunc non respectu quidem illius, talis euentus fortuitus est, sed fortuitus tamen respectu fossoris, qui ignorauit occultationem. Parique ratione, cùm dominus agri idipsum ignorauerit, Fortuna est, quae dicitur ipsi, fodiente seruo thesaurum quaesiisse, Sic non omnino fortuitum respectu Nitocridis fuit, quod circa sepulcri violationem contigit, quatenus praesumpsit non defore aliquem Regem, qui sepulerum hac innitatus inscriptione aperiret: Si cui Regum Babylonis post me futurorum fuerit pecuniae penuria; aperto sepulcro, sumito quantumcumque libuerit pecuniae.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 828.5-6","label":"828.5 to 828.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/828.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/828.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 829.5-8","label":"829.5 to 829.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}