{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 829.13-16","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 829.13-16","ref":"829.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.13.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Heinc fuêre templa illa Fortunae, titulo Bonae, Malae, Blandae, Auerruncae, Caluae, Equestris, & similium: Itemque simulacra varia, etiam lib. 2. cap. 7. bis loquuta; quae licet apud Plinium, Plutarlib. de fort. chum, alios authores legere. Vt seligam auRom. tem duntaxat, quod hac de re Plinius, Toto, lib. 1. cap. 8. inquit, Mundo, & locis omnibus, omnibusque horis, omnium vocibus Fortuna sola inuocatur, vna nominatur, vna accusatur, vna agitur rea, vna cogitatur; sola laeudatur, sola arguitur, & cum conuitiis colitur; volubilis, à plerisque verò & caeca etiam existimata; vaga, inconstans, incerta, varia, indignorum fautrix: huic omnia expensa, huic omnia feruntur accepta; & in tota ratione mortalium, sola vtramque paginam facit; adeóque obnoxiae sumus sortis, vt Sors ipsa pro Deo sit, quae Deus probatur incertus. Vbi cùm Fortuna Deus dicitur succurrit in mentem, quod ait Lactantius, lib. 3. c. 28. dum loqueus de Philosophis, Ne aliquandò, inquit, non errent, in re stulta volunt esse Sapientes, qui Fortunae sexum mutant, eamque non Deam, sicut vulgus, sed Deum dicunt. Quanquam difficile videtur nominare Philosophos, qui diuinitatem tribuerint Fortunae; nisi quod Ari- 2. Phys. 4. stoteles testatur fuisse aliquos, qui opinaren- comm. 39. tur Fortunam esse quidem causam, sed humanae menti obscuram; &, si hoc quidem sensu habendi sunt Stoici, vt Simplicius adnotat, reputari potest Anaxagoras adiungendus Stoicis, quatenus Plutarchus, tam ipsum, quàm illos dixisse ait Fortunam causam humanae rationi incompertam. Nisi etiam, quòd à Macro-1. plac. 29. bio scribitur Virgilium, contrà quàm Home. 5. Saturn. 16 rum, non modò nouisse, & meminisse, sed omnipotentiam quoque tribuisse Fortunae, Quam & Philosophi, inquit, qui eam nominant, nihil sua vi posse, sed decreti, siue Prouidentia ministram esse voluerunt: Quo loco fortassis potuisset nominare ipsum Platonem, vti & loc. cinominauit Simplicius, quatenus in libris de BLegibus dixit, Deumomnia, ac secunde adum, Fortunam, & Tempus omniahune gubernare. Quod Stohaene nuisse memorat, quipar- Ecl. Phys.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 829.9-12","label":"829.9 to 829.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 829.17","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.17"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}