{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 829.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 829.5-8","ref":"829.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Ne tamen, nisi indiguerit, alioquin aperito: non enim in rem eius fuerit: At fuit tamen respectu Darij, quòd loco pecuniae hoc intus scriptum reperit: Nist esses pecuniae inexplebilis, & turpis lucri cupidus, defunctorum sepulera non aperuisses; quod quidem apud Herodotum est. Sic tametsi Democritus, vt lib. 1. ex Eudemo refert Simplicius, referre ad in 2. physfortunam comm. 38. fortunam noluerit, quòd Aeschylo testudinis casu confractum caput fuerit; ipsam enim eius caluitiem causam fuisse Aquilae, cur opinata lapidem esse, testudinem eò dimiserit; fortuna nihilominus fuit, quod is euentus fuerit non modò praeter Aeschyli mentem, qui & talem casum non prouiderat, & alterius domus praecauere lapsum voluerat; sec etiam Aquilae respectu, si ipsi mentem dederis; vtpote quae testudinem alio fine dimiserit, quàm vt Poëtae, de quo nulla ipsi cogitatio, confringeret caput. Fatendum tamen maximè propriè appellari posse Fortunam, cùm ex omnibus, quae concurrunt causis, nulla cogitat id, quod est ex ipso concursu euenturum: cuius rei exemplum illustre afferri solet in Socrate, mortisve ipsius dilatione post latam sententiam. Plutarchus enim, postquàm istud ex Phaedone retulit, Ph. Annon, quae de eius damnatione, quomodo nempe facta fuisset, circumferabantur, audiistis? Ech. Audiuimus sanè (id enim renunciatum nobis ab aliquo est) ac mirati sumus quî fieri potuerit, vt tam longè a peracta damnatione moreretur. Quid istud reifuit, ô Phaedon, Ph. Fortuna ipsi quaedam, ô Echecrates, enenit. Pridie enim, quàm iudicatus est, coronari contigit nauim, quae in Delum quotannis ab Atheniensibus mittitur: tum pergit: In hisce enim vocibus verbum hoc συνέβη, Euenit, non nudè significat quidpiam factum fuisse, sed multò magis contigisse aliquo causarum concursu, cùm aliud aliùs causâ fieret. Nam Sacerdos quidem non Socratis, sed alterius rei causâ coronauit nauigium, ipsi verò Iudices illum aliam ob causam damnauerunt. Praetereo autem causarum concursum esse latè, & vt loquun tur, moraliter interpretandum: Neque enim necesse est, vt causae omnes simul agant; sed satis est vt quomodocumque quidpiam conferant in eundem effectum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 829.1-4","label":"829.1 to 829.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 829.9-12","label":"829.9 to 829.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/829.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}