{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 831.5-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 831.5-7","ref":"831.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Itémque illam Heracliti apud Plutarchum, qua dicitur, Ratio vniuersum permeans; cùm sit nimirum corpus aethereum & generationis Vniuersi semen, quatenus, putà, vt omnia sunt in vnum Iouem refundenda; sic omnia ex ipso reficienda sint. Secundò, ὡς ἐνέργεια, vt actus: videlicet partim pro ipso Decreto, ac velut iussione, qua Deus omnia constituerit; ex quo Latinè Fa tum à fando, seu dicendo, ac destinando (vnde est & vulgare nomen) dictum creditur; partim pro ipso ordine, ac serie, concatenatione ve in rebus statuta, quae pro tenore semel praescripto pergit inuariabiliter. Sic nimirum varia ex Platone loca apud Plutarchum indicant, ac nominatim cùm Fatum Lex Adrastaeae dicitur; itemque Lex naturae, Vniuersi comes, & Necessitatis filia; ac rursus, quod apud Stobaeum, ex Iamblicho dicitur, Ordine. omneis complectens ordo. Sic notant variae à Chrysippo definitiones traditae; ac illa praesertim, qua apud Agellium Fatum dicitur, Sempiterna quaedam, & indeclinabilis series rerum, & catena voluens semet ipsa sese, & implicanper aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta connexáque est. Spectat autem huc tum illud Lucani: At simul à prima descendit orgine Mundi Causarum series; atque omniae fata laborant. Tum quod & Plutarchus, & alij authores illud Homeri: Διὸς διʼ ἑτελείετο βυλὴ, Fiebat diuina voluntas, de ipso Fato interpretantur, ex hisce interim intelliguntur variae, quas tum Author libri de Mundo, tum Chrysippus apud Eusebium, Fati appellationes habent: vt cùm dicitur εμαρμένη, quod sit nexa, apta, continens quaedam rerum series: πεσρωμένη, quòd omnia in hoc statu rerum definita contineat: ἀνάγκη, quòd immurabili definitione coërcea tur: ἀδράσεια, quòd nihil moliri aduersus eius tenorem liceat: ἄισα, quòd aeterna constitutio sit: νέμεσης, quòd sit vnicuique facta distributio: κὴρ, quòd vt ortus, sic interitus rerum omnium illi subiaceat: χρεὼν, quòd quiequid est cuique debitum contineat: μοιρα, seu Parca, quòd sit quasi sors, & portio cuique destinata; & si qua alia id genus sunt.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 831.1-4","label":"831.1 to 831.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 831.8-11","label":"831.8 to 831.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/831.8"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}