{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 834.1-2-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 834.1-2-5","ref":"834.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/834.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/834.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/834.1-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"tur esse Democritus voluit necessitatem, qua appulsum ex Democriti mente explicans, diomnia fiunt, & quâ etiam Mundus, qualis est, cit Epicurum eatenus quidem illi consensisse, coaluerit; quòd singulis nempe atomis, quae in sed, quod superest, ab illius desciuisse sententia, istum fortè locum concurrerunt, ij motus quatenus nempe ille voluit Simulacra, seu speinexsti Gassendi Ethica. AAaa 3 nexstiterint, vt nullatenus potuerint in aliam, quàm in istam formam coire; vti ne que iam, posita hac forma non possunt non motus obire, quos obeunt, & quibus inter cedentibus omnia fiunt. Docet nimirùm apud Plutarchum, Necessitatem nihil esse aliud, ἢ τὴν φορᾶν, καὶ τὴν πηγὴν, καὶ κὴν ἀντιτυπίαν τ ὕλης, quàm lationem, percussionem, repercussiotem materiae, hoc est, atomorum, quae materia sunt rerum. Vnde & licet intelligi, quid sit, quod Simplicius ait antumasse antiquos in quibus fuit Democritus) ἀνάγκὴν ὕλικήν, Materialem Necessitatem causam esse eorum, quae fiunt. Causam, inquam, quòd illis materia non iners, sed actuosa esset; ac non aliunde, quàm à seipsa motuum suorum principium habens: idque ad aliorum discrimen qui merè Agentem Necessitatem constituebant, quasi pendentem ab agente, quod à materia distingueretur, siue id esset naturale inxta Aristotelem; siue primus Opifex, iuxta Platonem, & Stoicos; qui & ipsi tamen Necessitatem, qua Mala in Mundo exsisterent, attribuêre ipsismateriae; sic enim Seneca id excusans, Non potest, inquit, Artifex mutare materiam Sed de Democrito dicere vt pergam, intelligi licet, quònam collineârit, cùm dixit apud eundem Plutarchum, Necessitatem, qua omnia fiunt, esse & Fatum, & Iustitiam, & Prouidentiam, & Opificem Mundi. Nimirum, quasi rerum series, in qua Fati ratio consistit, esse non possit alia, quàm sit; & ex huiusmodi serie pendeat, quamobrem hoc iustum, illud iniustum sit, aut habeatur: cur Mundus hoc modo, quo procedit, regatur: quorsum talis fuerit initio conflatus, &c. Retulit quippe omnium causam ad congeneos illos atomorum motus; sicque Animum quoque ipsum, quem contextum maximè voluit ex orbicularibus atomis, tum variè moueri à seipso censuit, ob illarum motiones varias alias puta in melancholicis, alias in cholericis, alias in aliter temperatis) tum variis quoque motibus sollicitari ab externis obiectis à quorum incurrentibus, quas atomi quoque constituant Simulacris siue imaginibus, speciebusve perculsus, non possit non attrahi (quod & mox insinuatum est) si consentaneae sint, vt alliciant; non auerti verò, si dissentaneae, vt repellant.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 834.10-12","label":"834.10 to 834.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/834.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/834.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 834.6-2-7","label":"834.6 to 834.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/834.6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/834.6-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}