{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 835.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 835.1-5","ref":"835.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"pra: Vtinam ne esset mons vllus Pelius: similiterque superiora repetentem regredi in infinitum licet; Neve inde nauis inchoandae exordium Cepisset. Quorsùm haec praeterita? Quia sequitur illud, Nam nunquam hera errans mea domo efferret pedem Medea, animo aegra, amore saeuo saucia. Atque heic quidem praetereo istam praesertim videri sententiam, quam Aristoteles in libro de interpretatione impugnat; vbi vt veritas sic necessitas propositionum discutitur. Adnititur nempe ostendere, non quemadmodum oppositarum duarum propositionum singularium de re praeterita, aut praesenti, altera est vera, & altera falsa; ita esse alteram veram, & alteram falsam de re futura cùm agitur. Nam si, vt ipse infert, de futura quoque omnis affirmatio, vel negatio vera, aut falsa esset; id quod futurum est, necessariò esset; quod non futurum, necessariò non esset; sicque nihil esset fortuitum, nihil, quod in nostra potestate, quod admittere incommmodum est. Et quòd admissa quidem veritate vnius, & falsitate alterius huiusmodi Enunciationum, necessitas obiecta sequatur, id ex eo probat, quòd, si ex duobus hominibus, vnus dicat quidpiam futurum, & alius dicat non futurum, admissa alterius veritate, necessarium sit illud euenire. Quod autem incommodum sit, contingentiam, & libertatem ex ipsis rebus tollere, perspicuum esse ob experientiam refragan tem supponitur. Caeterùm vt praeteream, quemadmodum Democritus, & qui cum ec sentiunt, sint contingentiam, & libertatem ex mox deductis declaraturi; notum est aequè ab iis admitti & necessitatem, qua futurum sit, quod futurum est; non futurum, quod non futurum; & veritatem aut falsitatem, quae in affirmatione, vel negatione, de vno aut altero est. Id certè Cicero ex Diodore valente Dialectico (ita enim vocat) aduersus Chrysippum deducit. Quippe allato exemplo, & postquàm conclusit, Omne igitur, quod falsum dicitur in futuro, id fieri non posse tum pergit: At hoc, Chrysippe, minime vis, maximéque tibide hoc ipso cum Diodoro certamen est. Ille enim id solum fieri posse dicit, quod aut sit verum, aut futurum sit verum; & quicquid futurum sit, id dicit fieri necesse esse; & quicquid non sit futurum, id negat fieri posse Tu, & quae non sint futura, posse fieri dicis, vfrangi hanc gemmam, etiam si id nunquam futurum sit: neque necesse fuisse Cypselum regnare Corinthi, quanquam id millesimo antè anno Apol linis oraculo editum esset.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 835-2","label":"835","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 835.6-9","label":"835.6 to 835.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}