{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 835.10-11","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 835.10-11","ref":"835.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.10.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Neque enim valet responsio, vtrùm futurum sit, ignorari; nam ignorari etiam poest, vtrùm aut fuerit aut iam sit, cùm duo aliqui de re praeterita, aut praesente opposita dicent. Et res confirmari vel ex eo potest, quòd pse Aristoteles, docet, Non ex eo, quod dicitur, sed ex eo, quod res est, vel non est, propositionem esse veram, aut falsum: pari scilicet modo constat posse omnino dici propositionem veram, aut falsam, non ex eo, quod scitur, aut nescitur, sed ex eo, quod est, vel fuit, vel futura est, Quanquam isthaec missa vt faciam, admoneo dumtaxat exinde constare, quò respexerit Cicero, cùm ad Vartonem scribens, Hael γυνάτων, inquit, mescito κτὶ Διέδωρον κρίνειν Quapropter, si venturus es, scito necesse esse te venire; sin autem non es, πὰ ἀδυνάτων esse, te venire. Nunc vide, vtra κρlσc te mages delectet, χρυσιππεία nε, an haec, quam Diodotus noster non concoquebat, Legendum autem posteriore hoc loco videtur Diodotus, non vt vulgò Diodorus, quòd ob vocem Woster, intelligi videatur Diodotus ille, cuius, ac simul Philouis, Antiochi, Posidonij familiaritatibus domum AAna 4 mum suam floruisse scribit Cicero in opere de Natura Deorum; & quem domi suae vixisse multos annos in Tusculanis ait; ac esse domi suae mortuum; in libro de claris Oratoribus: idque, cùm idem esse videatur, cuius, aliorumque commemorat in Academicis dissidia circa veritatem, aut falsitatem connexorum, cuiusmodi est illud, Si dies est, lucet. Sed hoc obiter.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 835.6-9","label":"835.6 to 835.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/835.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 836.1-5","label":"836.1 to 836.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/836.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/836.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}