{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 837-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 837-3","ref":"837-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837-3.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"ab Epicuro motum ait, ὅπως εἰς τὴν ζωτ ἢ (ita solert. enim videtur pro ἄστρα, καὶ ζῶα. καὶ) τὺχ παρεισελ δη, καὶ τὸ ἐρ᾽ ἡμῖν μὴ ἀπολῆται, Vt in vitam fortuna adueniat (seu vitae actionibus sese intermisceat) ac ipsum, quod in nobis (hoc est, liberum arbitrium) non pereat. Et rutsùs, cùm docet Epicurum, ἀμοσγέ πως τοέρεσθαι, καὶ φιλότεde Soic. rep. χνειν, τῆς ἀιδίου κινήσεωος μηχανόμενον ἐλεθερῶσαι, καὶ ἐπολύσαι τὸ ἑκούσιον, ὑπὲρ του μὲ καταλιπεῖν ἀνέχκλητον τὴν κακίαν, Sese in omnem partem versare, ingeniumque contendere, in id incumbendo, vt quomodocumque à motione sempiterna liberum tueatur arbitrium, ac prauitatem esse inculpabilem non patiatur. Quod profectò cùm verum sit, & in ipso quoque contextu habeatur ipsum, quod in nobis, esse ἀδέσποτον, à dominatu liberum, seu, vt Lucretius loquitur, Fatis auulsum, necessitatéve exemptum; & hac ratione esse in humanis actionibus, καὶ τὸ μεμπτὸν, καὶ τὸ ἐναντίον, & quod vituperium, & quod oppositum (hoc est, laudationem) meretur. Cùm id, inquam ita se habeat, videtur profectò esse cur miremur tribuere Epicuro B. Epiphanium, vt censuerit μηδὲν ἔατὰ γῶν ἐν τῷ βίω εκῦσιον, παντὰ ἀκούσια γίνεσθα πᾶσι, καὶ οὐ χρῆναι έγειν τινὰ, οὕτε ἑαινεῖν, οὖ γὰρ ἑκόντας ταῦτα ὑριστάναι, Nihil esse liberum in vita; esse omnibus omnia inuoluntaria; ac non oportere quemquam hominum vituperare, vel landare, quòd eorum, quae agunt nihil voluntariè, liberéve agant. Sed nempe, quòd ex ante-dictis id asserere Sanctus Pater potuerit de Democrito; existimare visus est, Epicurum, qui vt plurimùm eadem cum Democrito sentiat, potuisse ab illo in ista de Fato controuersia non dissentire. Et dissensisse illum tamen, tum ea, quae sun mox deducta conuincunt; tum id arguit, quod paullò antè, simulaerorum occasione, ex Plurarcho est insinuatum, quódque aliunde Cicero, relatâ Epicuri sententiâ, Demotritus, inquit, author Atomorum accipere maluit necessitate omnia fieri, quàm à corporibus indiniduis naturaleis motus auellere (vt nempe fecit Epicurus. ) Ac demùm, quòd circa contextum adnotatum initio est, quatenus videtur maximè ad ipsum respexisse Democritum, cùm dixit, praestabilius esse, fabulosae, siue vulgari de Diis persuasioni adhaerere, quam Physicorum seruire Fato. Obseruo interim, cùm rationem, eam reddit, quòd inxta illam persuasionem Dij flecti precibus possint, propititgue iis fieri, qui ipsos gratè coluerint; at sernitus, ingumve Fati, necessitatem habeat impendentem, quae sit inexorabilis; seu, vt mox antè dixerat, αὐυπύθανος, rigida, inflexilis, inemendabilis: cùm id, inquam, facitr, videri subnotatos posse non modò Democritum, consentienteisque alios, sed caeteros quoque; iuxta quos Poëta, Desine Fata Deûm flecti sperare precando: & quorum nomine Seneca, cùm de expiationibus, procurationibúsque, occasione Ful minum agens, postquam requisiuit, quò illa pertineant, si immutabilia Fata sunt: Permitte mihi, inquit, illam rigidam sectam tueri eorum, qui excipiunt ista, & nihil aliud esse existimant, quàm aegrae mentis solatia.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 837-2","label":"837","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 838","label":"838","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/838","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/838"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}