{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 837.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 837.1-4","ref":"837.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"sexcentaque huiusmodi. Non est autem praetermittendum, esse huic sententiae consentaneum, quod Aristoteles in citato de Interpre- cap. 8. tatione libro tradit cohaerenter ad ea quae unt ex ipso commemorata. Etenim admittit hoc solummodò duarum disiunctionum quasi aggregatum esse verum, Bellum nauale cras erit, aut non erit; non autem seorsim, determinateve membrum illud, Bellum nauale craerit, neque item hoc, Bellum nauale cras non erit; idque ob causam, quam repetit ex libertate, & contingentia; & quia, inquit, licet id, quod est, quando est, necesse sit esse; & id, quod non est, quando non est, non esse; non tamen simpliciter loquendo, id, quod est, esse necesse est, & id quod non est, necesse non esse. Quo ex loco, & caeteris intelligi denique potest, cur Ciceroni non assentiamur, cùm Democrito inter alios Aristoteem copulat: Siquidem tametsi Aristoteles necessitatem aliquam naturalem adimiserit, non illam tamen absolutam, simpliciterve dictam, & incuitabilem posuit, sed conditio nalem dumtaxat; hoc est, iuxta quam aliquis effectus necessariò quidem consequuturus sit; sed posito tamen, quòd nihil prohibens, ne consequatur, interueniat. Democritus autem, ac caeteri illi necessitatem absolutam, & ob quam effectus nullatenus possit impediri, posuerunt; quatenus, si impediatur, nullo modo fuit futurus; & causae impedientes tam necessariò impediunt, quàm produxissent aliae causae, nisi impedientes interuenissent. Nimirùm quâ necessitate admissurus est Aristoteles oriturum cras, v. c. è Puncto Solstitiali Solem; defendent illi Africanum Olympiade CLVIII. potiturum Carthagine, quoniam vt series motuum caelestium eò adductura Solem est, vt non ex eo loco oriri non possit: sic series causarum inuicem nexarum eò deducet res, vt non capi eo tempore Carthago à Scipione non valeat Ad Epicurum quod attinet, fuisse eum in eadem cum Aristotele sententia constare ex eo potest, quòd imprimis quidem necessitatem quamdam admisit, quoniam, vt suo loco obseruatum est, verba eius fuerunt ad Herodotum, Naturam à rebus, ipsarumve serie διδαχθυναίτε καὶ ἀναγκαθάναι, doceri, cogique, siue necessitate agi; & apud Stobaeum censuit omnia fieri trium modorum aliquo, κατʼ ἀνάκγὴν, κτ πρραίρεσιν, κατὰ τύχήν, Necessitate, Consilio, Fortunâ; at non feci ttamen hanc necessitatem omnibus in rebus ineluctabilem, ineuitabilem, absolutam; quoniam ex citatis mox verbis, ab ea eximit illa, quae consilio, & fortunâ, siue liberè, & contingenter fiunt; & in ipso contextu eadem tria enumerans non pernegat quidem, quin Necessitas quaepiam sit; sed inficiatur solùm esse illam, παύτων δεσπότή, omnium dominam; quòd ab illius dominio ea eximantur, quae, tam à Fortuna, quàm ab eo, quod in nobis est, hoc est, liberâ voluntate, pendent.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 837","label":"837","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 837.5-7","label":"837.5 to 837.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}