{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 837.5-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 837.5-7","ref":"837.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Vnde & intelligitur relinqui solùm necessitatem in rebus naturalibus, eo modo, quo illam ex mente Aristotelis Alexander exponit; cùm & Lucretius pari modo Fatale, & Naturale pro eodem habuerit; neque enim alia, quàm naturalia intellexit, cùm dixit, Indupedita suis fatalibus omnia vinclis. Deinde, ex eo, quod idem planè circa futurorum veritatem sensit, vt manifestè ex Cicerone, Sirenioque intelligitur; nam vt hoc solùm repetamus memoratum iam in Canonicis, negat Epicurus apud Ciceronem, prorsùs vt Aristoteles, Omnem enunciationem aut veram esse, autfalsam; ac dicit, Vera quidem esse ex contrariis disiunctiones; sed quae in his enunciata essent, eorum neutrum esse verum. Cúmque Aristoteles proptera admitteret solum, vt verum, complexum eiusmodi duarum disiunctiuatum enunciationum, Aut erit cras bellum nauale, aut non erit; Epicurus quoque hoc solùm complexum admisit, vt verum, Aut vinet cras Hermachus, aut non vi iet; peruidit enim, si alteram difiunctionum veram esse admitteret, fore, vt necesse esset viuere cras Hermachum, aut necesse non viuere: Nulla autem est, inquit, in natura talis necessitas. Et certè vt talem à Natura necessitatem tolleret; id supra Aristotelem adiecit, quod hypothesin ad eam rem exquirens, commentus est illum, de quo suo loco diximus, Declinationis Atomorum motum: Nempe, quem non modò ob causas recitatas induxerit, sed etiam, vt esset, quod necessitatem Fati rumperet, sicque Animorum libertatem fa ceret, saluam. Id verò confirmat non modè Lucretius illis versibus: Snu mnm Denique, si semper motus connectitur omnis, na, & Fa","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 837.1-4","label":"837.1 to 837.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 837-2","label":"837","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/837-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}