{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 839.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 839.1-4","ref":"839.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/839.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/839.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/839.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Id granum fuit ex pomo alio, hocque ex alia arbore, nuic, non alij loco, neque alio tempore sata; atque ita retrogrediendo ad vsque Mundi ini tium, quo & terra, & terrena semina ortum habuere ex concursionibus, complexionibusque atomorum, quae vt iis locis, iisque modis conuenirent, debuerunt exinde, non aliunde accedere; & vt accederent, debuerunt aut ex inani, aut ex alio, siue vno, siue multiplici Mundo ita aduenire, vt per illud, siue in illo, ac isto, non alio modo fuerint; atque ita porrò per totam antecedentem aeternitatem. Deinde, si animus quoque coaluit ex atomis, debuere necessariò tales atomi contineri in parentum seminibus; debuere eò confluere ex certis cibis, aere, Sole. Debuere hi cibi, non alij assumi; debuere ipsorum, caeteraeque cauae ex his, illisque, non aliis esse, atque ita rurlus ab aeterno tempore; quod idem pari modo eueniet, quamcumque ex cansis quasi lateralibus, & concomitantibus, quae in immensum penè excrescunt, quovis modo assumpseris; adeò vt cuicumque illarum ex tota serie te addixeris, deprehensurus sis retexendo, ipsam ea concatenatione teneri cum aliis, vt ex tota erie ad tale vsque momentum producta, necessum fuerit consequi huiusmodi appetitionem. Scilicet ex aeterno vsque causae causis sic cohaeserunt, vt postremae istae denique concurrerint, quibus positis, mens non potuit non cognoscere, & appetere pomum. Quòd. que de causis dicitur, idem semper est intelligendum de atomis, ex quibus conflantur, & ex quarum motibus variis, motiones deriuant, propter quas sunt causae. Praetereo autem, quòd Cicero videatur eodem respexisse cùm idem commentum deridens, Nec verò quisquam, inquit, magis confirmare mihi videtur, non modò Fatum, verùm etiam necessitatem, & vim rerum omnium, sustulisseque motus animi voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere Fato fatetur se non potuisse, nisi ad commentitias declinationes confugisset. Nam, vt essent atomi, quas quidem esse mihi probari nullo modo potest, tamen declinationes istae nunquam explicarentur. Nam si atomis, vt grauitate ferantur, tributum est necessitate naturae, quòd omne pondus nulla re impediente moueatur; illud quoque necesse est, declinare quibusdam atomis, &c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 838-2","label":"838","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/838-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/838-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 839.5-9","label":"839.5 to 839.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/839.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/839.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}