{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 84.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 84.1-4","ref":"84.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/84.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/84.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/84.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"nempe vides imprimis oleum non indutari vnquam in glaciem, sed subire solùm oncretionem veluti grumosam, & mollissimam; quod sanè esse maiorem arguit calorificorum corpusculorum copiam, quàm vt planè cogi à frigorificis possint: ac deinde notum est oleum, dum ex oliuis, ac praesertim minùs maturis exprimitur, retinere semper multum phlegmatis, humorisve aquei, cuius interuentu supeuntia frigoris corpuscula totam molem quadamtenus stringant, concrescereque cogant. Superstitis autem eius phlegmatis argumentum est, quòd oleum ex minus maturis oliuis experimur dulcius; quasi illud phlegma ex quo cruditas, sui interceptione, retundat acutiem, quâ corpuscula solutiora compungunt. Obiter verò adnota, quod oleum per aestatem non congelatur in cryptis, dum reputantur frigidae, congelari tamen per hyemem, dum reputantur calidae; argumento sanè comprobante illud, quod ante proposuimus de aquis, & locis, quae licet videantur, non sint tamen reuera per hyemem frigidiora, quàm per aestatem Vt de Melle tandem etiam quidpiam dicamus; notum est imprimis illud Plinij, Primâ curorâ, folia arborum melle roscida inueniri; ac si qui matutino sub dio fuere, vnctas liquore vesteis, capillumque concretum sentire. Id iam Poëta innuerat: Et durae quercus sudabunt roscida mella. Qui & admonet alibi, ne quid rorem in vsum apum mel colligentium comparatum decutiat. Eandem ob causam dixerat: Protinus aërij mellis caelestia dona. Id magis mirum, quid idem Plinius vocem hanc, caelestia dona, Poëticè prolatam, magis seriò acceperit. Neque enim, vt Aristoteles dicit, Mel ex aëre decidere, & in Siderum maximè exortibus, ac dum Iris incubuerii (quod lepidum sanè) sed, Siue, inquit, ille est caeli sudor, siue quaedam Siderum saliua, siue pur gantis se aëris succus. Vtinámque esset purus, ac liquidus, & suae naturae, qualis defluit primò Nunc verò è tanta cadens altitudine, multúmque, dum venit, sordescens, & obuio terrae halitu infectus; praeterea è fronde, ac pabulis potus, & in vterculos congestus apum (ore enim vomunt) adhaec succo florum corruptus, & alueis maceratus; magnam tamen caelestis naturae voluptatem affert.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 83.14-16","label":"83.14 to 83.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/83.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/83.14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 84.5-6","label":"84.5 to 84.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/84.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/84.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}