{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 841.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 841.1-4","ref":"841.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Quippe dici vno verbo potest, licere tam Fatum, quàm Fortunam defendere, si concesserimus Fatum esse Voluntatis diuinae decretum, praeter quod nihil omninò fiat; Fortunam verò concursum, vel euentum esse, qui cùm improuisus hominibus sit, prouisus tamen à Deo fuerit; & ipsi causarum, seu Fati seriei innexus. Vt enim dum Princeps duos mittit diuersis viis veredarios, quorum alteri nihil perspectum de alterius missione sit, possunt illi sibi eo tempore, atque loco occurrere, de quo neuter eorum cogitauerit, cùm id fututum Princeps norit. Pari ratione, sic potest Deus dispoluisse omnia, quae ad homines attinent, vt cùm plurima ipsis non suspicantibus adueniant, Deus, tamen nihil omninò ignorasse censendus sit. Ex quo vides, cùm vox Fortunae ex ante dictis, duo indicet, concursum causarum, & praeuiam ignorationem euentus; posse Fortunam propter posterius, hominum respectu, non Dei, admitti; & propter prius, nihil obstare, quò minùs dicamus Fortunam partem esse non modò Fati, sed diuinae etiam Prouidentiae, quae tam praeuisa hominibus, quàm non praeuisa complectatur. Atque hoc sensu dicit Plato Deum apparare Epist. 6. Fortunam nec secùs accipiendum est, quod dictum ab eo iam meminimus, Deum, & cum 4. de leg. Deo Fortunam humana omnia gubernare; adeò vt neque Proculus malè Fortunam definierit, non temerariam vel caecam vim, sed Dininam, aut daemoniam, qua in vnum exitum diuersae causae congregentur. Vnde & videtur Fortuna posse copulari cum Fato, ea ratione, qua species non est aliena à genere, & qua Pausanias Pindarum commendat, quòd in Odis Fortu- lib. 7. nam esse vnam Parcarum cecinerit. Praetermitti autem non debet videri Plutarchum dicere rem eandem voluisse, cùm distinctâ, iuxta Platonem, triplici Prouidentiâ, vt superiùs retulimus, contendit primam, summamque Prouidentiam sic esse Dei intelligentiam, benesicamque voluntatem, vt tum Fatum illi subiiciat, quod quasi Legem ciuilem habeat; tum neget quidem Fato omnia fieri, vt Fortuita imprimis sunt, sed omnia nihilominùs Fato contineri contendat; hoc est, ipsa etiam Fortuita, ac generaliùs contingentia, seu quae euentus ambigui sunt, τὰ ἐνδέχομενα (atque adeo ipsum Liberum Arbitrium, τὸ ἐρʼ ἥμῖν, quaeque ipsum concomitantur, laus, & vituperium; praemium, ac poena; Religio, preces, &c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 840-2","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/840-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/840-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 841.5-7","label":"841.5 to 841.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}