{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 841.12-16","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 841.12-16","ref":"841.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.12.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Duorum itaque alterum sit, oportet, aut nempe, vt omnia necessariò, quò à Dijs cognosci, praedicique possint, eueniant, atque ita Contingens nomen inane sit, aut, vt ne à Dijs quidem cognoscantur, procurenturque humana haec, quod fieri cùm nequeat, tollitur Contingens. Notum porrò est Theologos ad difficultarem ita respondere, vt Necessitatem duplicem distinguant, Absolutam vnam, ex suppositione alteram. Nam, exempli causâ, bis duo esse quatuor, aut hesternum diem praeteriisse, absolutè necessarium est, cùm iacere autem te fundamenta domus, aut vrbe exire, nihil necesse sit: si supponas tamen te exstructurum domum, aut ruti futurum, runc iacere te fundamenta, aut exire vrbe necessarium est, necessarium, inquam, ex suppositione. Quia verò ex hac distinctione manifestum fit, Necessitatem quidem absolutam obstare, quò minùs quaepiam actio eliciatur, non obstare autem eam, quae ex suppositione est (nam &, qui iacit fundamenta, posset absolutè non iacere, & qui vrbe exit, posset non exire) ideò praeclarè ratiocinantur, Negationem Petri à Deo prouisam necessariò quidem futuram, sed necessitate tamen ex suppositione dumtaxat, ob quam liberrati nihil adimatur. Nempe, quàm nunc est, si interrogetur, tam erit eo ipso momento, quo interrogabitur, ad affirmandum, aut negandum, liber. Quare, vt, si iam se ad negandum potiùs, quàm ad affirmandum determinet, ac reipsâ neget, id liberè facit, tamet si ex quo fecit, fecerit necessarium est, quia fecisse supponitur, itcùm deinceps se determinabit, ac reipsâ negabit, id liberè faciet vtcumque posteà illum fecisse, quia fecerit, necessarium sit. Neque mirum sanè hanc necessitatem libertati non aduersari, quoniam ipsam, eiúsve vsum non anrecedit, sed sequitur, & non tam in ipsa re est, quàm in temporis circumstantia. Siquidem, cùm Petrum negasse, dicitur necessarium, necessitas haec intelligitur, non sanè fuisse antecedenter in ipso Petro aliquid, quòd ad agendum coëgerit, sed solum iam esse in tempore ipso, quod vti praeteritum est, ac non esse nor praeteritum potest, sic res, quae in ipso facta est, quocumque modo facta sit, non esse facta in illo non potest.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 841.8-11","label":"841.8 to 841.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 841.17","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.17"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}