{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 841.5-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 841.5-7","ref":"841.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":") Vt obiter autem percipias, quò illius distinctio spectet, & quî ipsam accipiat; docet Fatum esse, sicut iam praemonui legis Cinilis instar habendam. Nam, vt legitima non sunt, neque secundum legem fiunt, quaecumque lex complectitur (quippe & proditionem, & desertionem, & plaeraque alia id genus complectitur lex, quae nemo legitima dicat; vti neque legitimum, quod quis illustre facinus edat; quòd tyrannum occidat, & similia; quoniam illud solùm est legitimum, quod à lege prae scribitur; indicióque est, quòd is non punitur qui exempli causâ tyrannum non interficit Vt inquam, non omnia quae continet lex, legitima sunt, secundûmve ipsam legem fiunt, sec ea solùm fiunt, quae ipsa lege expressa, praescriptáque sunt; ita, cùm Farum contineat omnia, non omnia tamen, quae continet, Fatalia sunt, seu Fato fiunt; sed ea dumtaxat, quae sequuntur ad causas, ἐν τῇ θεία διαπξι, in ipsa dinina dispositione antecedenteis, seu, vt posteà habet, necessatrias, quales sunt motus Siderum, ad quos necessariò ortus, occasúsque eorum consequuntur. Iam in conciliando pariter cum Fato, Arbirrio ipso Libero, quod ille vult etiam contineri Fato(licet ea, quae liberè fiunt, neque esse Fatalia, neque Fato fieri dicenda sint) videtur res posse non prorsùs malè succedere, si, ex mente S. Doctoris, dixerimus Fatum, hominum respectu, nihil esse aliud, quàm illam Diuinae Prouidentiae partem, quae Praedestinatio appellatur à Theologis: quippe hac ratione, vt Praedestinatio, ita & Fatum poterit cum Libertate conciliari. Atque id quidem tantò magis, quantò ex Plutarcho manifestum est, vt Theologia docet produxisse Deum causas necessarias, ac liberas; & vtrasque ita subesse dininae Prouidentiae, vt vtraeque suas, suisque modis agant vices, hoc est necessariae ex necessitate, & liberae ex libertate; ita licere per Philosophiam defendere causas tam necessarias, quàm liberas, tum agnoscere Deum authorem, tum Fato ita contineri, vt necessariae quidem necessariò, seu fataliter; liberae verò non faraliter, neque necessariò, sed liberè agant.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 841.1-4","label":"841.1 to 841.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 841.8-11","label":"841.8 to 841.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.8"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}