{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 842","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 842","ref":"842","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/842","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/842","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/842.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"Vnde & fit, quod dici solet, non ideò Petrum negaturum, quia Deus praeuidit; sed Deum ideò praeuidisse, quia Petrus negaturus est. Videlicet omnis cognitio est quidpiam externum rei cognitae; & res, id, quod est, non à cognitione, sed à se, suáve causa habet: quo modo nix, non alba est, quoniam alba cognoscitur; sed quia alba est, cognoscitur alba. Ac id quidem est, inter nostram, diuinamque cognitionem discriminis, quòd nostra se distinctè solùm ad praesentia, praeteritáque contingentia extendere valeat, diuina verò etiam ad futura; verùm, quia res iam praeteritae, fuerunt aliquando futurae, ac in eadem conditione, qua eae, quae futura iam sunt; & eae, quae futurae iam sunt, intelliguntur fore aliquando praeteritae, ac in ea, qua sunt iam praeteritae, conditione; manifestum est, quemadmodum cognitio seu Dei, seu nostra non facit, vt res quae iam fuerunt, sint praeteritae, quia praeteritae cognoscuntur, sed praeteritae cognoscuntur, quia sunt iam praeteritae; sic eas, quae futurae sunt, non ideò, quia illas Deus praenoscit, esse futuras, sed ideò, quia futurae sunt, Deum illas futuras praenosse Quicquid interim de Dei praeuisione, aut praenotione dicitur; planum est idem esse de ipsa praedictione intelligendum; ac potissimum quidem, cùm praedictio sit aliquid etiam ipsa rei praeuisione posterius. Vnde &, cùm vrgetur, non posse Dei Praeuisionem, aut Praedi ctionem esse fallacem; id sanè verissimum est; quia nihil à Deo futurum praeuidetur, aut praedicitur, quod non reuera futurum sit Cùm instatur verò, Si Petrus non negare posset, & libertate sua vsus reipsâ non nega ret, fore, vt in Dei praeuisione, aut praedi ctione esset fallacia: Id verò negatur; quia simul non datur praeuisurum Deum, aut praedicturum fuisse, negaturum Petrum. Eo enim casu, & praeuidisset, & praedixisset non negaturum: vtpote quia foret eo casu suppositio opposita; quòd scilicet Petrus sese liberè ad non negandum determinaret. Nunc autem ideò admittitur & Petrum esse negaturum, & Deum id verè praeuidere, ac praedicere; quia Petrus, cùm possit ad vtrumlibet, est tamen sese liberè, ad negandum potiùs, quàm ad non negandum, determinaturus. Atque ita quidem Theologi, quibus videntur Philosophi dicere similia voluisse. Nam Plutarchus quidem, id quod est necessarium ἐξ ὑποθέσεων, ex Suppositione, praemittit, vtcumque ad calcem tractatus desit ea pars, in qua se & propositam, & alias rationes soluturum receperat. Ammonius autem, cùm rem obscuriùs ex Iamblico explicet, istud saltem perspicuè habet: Non quia Dij definitò norum contingentia, ideò illa euentura sunt. Neque enim, quia Dij norunt, ideò necessariò eueniunt; sed quia, cùm naturae ancipitis sint, aut talem aut talem obtinebunt exitum; norunt Dij necessario, qualem, seu vtrum obtinebunt: adeo vt contingens ex natura quidem sua indefinitum sit; sed respectu tamen notitiae Deorum, desinitum Quin. etiam constat, nostrâ quoque notitiâ posse contingens definitò cognosci; cùm videlicet propriè contingens deinceps non est; sed necessariò consequitur antegressas, cur fiat, causas.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 841.17","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/841.17"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 843.1-4","label":"843.1 to 843.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}