{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 843.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 843.1-4","ref":"843.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Sic enim potest quidem globus in plano horizontis quiescens, manente plani ipsius siti, aut moueri, aut non moueri: at, si plani inclinatio fiat, fieri non potest, vt non moueatur. Sic & videmus Medicos non audere interdum de aegrotantibus, conualiturine, an morituri sint, pronunciare; quòd vtrumque contingens, seu euentus ambigui sit; interdum quid sit euenturum, nihil haerenteis praedicere, quasi id sit omnino aegroto futurum, Qua in responsione, est illa praesertim notanda Globi similitudo, quòd illa eius, vt mouentur, aut non moueatur indifferentia, donec facta plani inclinatio non est, repraesentet indifferentiam, libertatémve arbitrij, donec nulla facta est determinatio: Necessitas autem, quâ, postquam facta est inclinatio monetur, repraesentet necessitatem ex suppositione determinationis, ob quam est & illud antecedens ratiocinium, Non quia Dij definito norunt, &c. Vtitur porrò eadem globi simili tudine Alexander; Chrysippus autem loco globi, Cylindrum, Turbinémque vsurpat, sed res paullò pòst dicenda commodiùs. Posterior difficultas est ex illa Interrogationis, Sophismatisve specie, quae dicitur Ignaua Ratio repetenda hoc loco ex Dialecticis. Appellatur enim quidam, inquit Cicero, à Philosophis ἀργὸς λόγος, cui si pareamus, nihil est ommino, quod agamus in vita. Ecce enim primùm, vt in Theologia quoque huiuscemodi ratio vsurpetur: Aut praedestinatus sum, aut non sum, vel quod est idem, aut electus sum ex aeternitate ad perpetuam gloriam; aut reprobatus, destinatúsque ad sempiternum supplicium. Si prius; ergo quicquid agam, perire non possum; si posterius, ergo quicquid moliar, seruari non valeo. Alteru trum porrò necessarium est: Quare & quicquid faciam, cùm nihil proficiam, ecquid est, quod curare debeam? Sunt proinde qui se nequitiae posse dedere vlteriùs concludant. Quippe & haec vox non rarò auditur: Si praedestinatus sum, non potest me damnare nequitia; Si reprobatus, nihil me virtus adiuuerit. Atqui alterutrum sum Quare non est, cur me diuexem sed omnino genio indulgendum est; cùm hoc nec praedestinationem impedire valeat, nec promouere reprobationem. En deinde, vt in Philosophia: Sic enim, inquit Cicero, interrogant; Si fatum tibi est exx hoc mor- lib. de fato. bo conualescere, siue Medicum adhibueris, siue non, conualesces.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 842","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/842","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/842"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 843.5-7","label":"843.5 to 843.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}