{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 843.12-16","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 843.12-16","ref":"843.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.12.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Et varij quidem variè distinguunt; dum quandam scientiam in Deo mediam, conditionalémque adhibent; & nisi ad ipsum Electionis decretum; saltem ad eius exsequutionem, opera bona sic exigunt, vt nemo vnquam ad gloriam, sine praeuiis operibus, meritisque (saltem Seruatoris) perueniat. Verumtamen, quia difficultas videtur semper recurrere; ideò Libertatem ferè sic tuentur, vt illam nihil esse aliud, quàm antè descriptam, & iam aliquories nominatam Libentiam, defendant. Heinc proinde docent Electos idcircò esse liberos, quia Libentes agunt bona opera, ac Reprobos similiter, quia similiter agunt Libentes opera mala. Vnde & Ignaua vtenti ratione opponunt, esse quamobrem homo libens bonis potiùs vacet, quàm malis operibus; quòd decreti licet incertus, certus tamen sit nunquam iri se assumptum in gloriam, nisi fuerit bona exsequutus opera; nunquam detrusum iri in poenam, nisi fuerit exsequutus mala. Addunt maximè eius interesse, vt, quantum licet, faciat se certum electionis potiùs per opera bona, quàm per mala reprobationis; adeò vt timorem, tremorémque illum, quo eum degere, operarique consentaneum est, temperare possit eâ fiduciâ, quâ nouit nihil sibi à Deo, Optimo, ac Iustissimo, donec bene aget, exspectandum mali. Et ne interim aut glorietur, quasi ob sua opera fieri electus debuerit; aut conqueratur, quòd nullâ suâ culpâ non comprehensus in electione fuerit; tum gloriantem illis Scripturae verbis increpant, O homo, quis te discernit: Tum conquerentem illis: Tu quis es, qui respondeas Deo? Nunquid dicet vas figulo, quare me fecisti sic? Nunquid facere illi licet aliud quidem vas in honorem, aliud verò in contumeliam? Tum & nimis curiosum diuini arcani scrutatorem illis, quibus S. Doctor vtitur, Quare huc trahat, illum non trahat, noli indicare, si non vis errare. Ad postetiorem verò quod spectat, videtur esse magis in promptu illius defensoribus excipere vtentem Ignauâ ratione: Aut praedestinatus, inquis, electúsque ad gloriam sum; aus reprobatus, damnatúsque ad poenam? Id concedendum; sed addendum simul, stare iam per te, vt praedestinatus, vel reprobatus fueris. Quippe in eo statu iam es, in quo Deus te praeuidit futurum, cum sufficiente gratia, & ex arbitrio tuo iam pendet vt bene, vel malè operantem praeuiderit; adeò vt, ex hac praeuisione praedestinarit, aut reprobarit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 843.8-11","label":"843.8 to 843.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 843.17","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/843.17"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}