{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 845.6-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 845.6-9","ref":"845.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Fatetur tamen ipsas passiones posse ab aliquibus superari; neque illud ius tantum esse, quin nonnulli se sibi ipsis quasi asserant, ac vindicent, suamque reperant libertatem. Taleis Enn. 2. lib. 3. dici posse, quibus Sortes bonae obtigerunt. Sorteis cap. 15. autem interpretatur tum Vninersi dispositionem, quo tempore imimersio sit; tum corporis temperamentum à parentibus deriuatum, tum conditionem regionis, aut loci, caeterorúmque externorum, quibus animus adiunari aut impediri valeat, vt ratiocinetur, & ad eligendum, prosequendumque vireis accipiat. Quod vero ait Plato, Animos, priusquàm in cor- Ecl. Ethpora, vitasque varias incidant, habere faculta tem vitae in corpore ipsi accommodato deligendae (quippe licere hominis, aut leonis vitam eligere) destitui autem hac facultate, vbi vitam adepti, inque corpus ingressi semel fuerint. Id Porphyrius apud Stobaeum sic interpretatur, vt cùm vita nomen accipere liceat aut pro vita simpliciter (hoc est, hac ipsâ vsurâ lucis) aut pro characte re, seu genere vitae, qualis priuati, aut magistratus est; vita quidem priore modo à nobis non pendeat; sed posteriore, nisi semper, vt plurimùm tamen in nostra potestate sit; tametsi vbi vitae genus elegerimus, resilire ab ec plerumque non liceat. Quod ad Stoicos attinet, existimabant illi omnia non modò Fato contineri, sed etiam Fato omnia fieri; ac nihilominùs adhuc Liberum Arbitrium ex eo tuebantur, quòd opinati licet Deum praeordinasse seriem causarum, sine quibus praepositis, antecedentibúsque, nihil fieret, distingnerent tamen causarum huiuscemodi duo genera; alias enim principaleis, & perfectas; alias adinuanteis, & proximas esse dicebant; ac reputabant appetitum idcircò esse liberum, quòd omnia non fierent causis antecedentibus, & perfectis, quae extra nostram potestatem sunt; sed plurima adiuuantibus, atque proximis quae in nostra sunt potestate. Ita apud Ciceronem Chrysippus, qui & respondere proinde ad ignauam rationem posset, esse quidem Fatum, vt Medicum adhibeas, aut non; vt conualescas, aut moriaris; sed non ideè tamen non esse in tua potestate, vt Medicum adhibeas, aut negligas; quoniam Medici adhibitio, aut ne glectus, non ex principalibus, & perfectis causis est, sed ex adiuuantibus, proximisque, quas vsurpare, aut dimittere in tuo situm est arbitrio. Posset, inquam, sed paullò secùs, & quasi alio assumpto principio, respondet. Verba scilicet Ciceronis sunt.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 845.1-5","label":"845.1 to 845.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 845.10-13","label":"845.10 to 845.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/845.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}