{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 847.5-2-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 847.5-2-7","ref":"847.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.5-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"lata Tagis illius historia, qui aratore quodam sulcum altiùs imprimente, repente apparuit, & Haruspicinam Etruscos edocuit, Num ergo, inquit, opus ad haec refellenda Carneade? nu Epicuro? Quod autem ait Plutarchus fuisse Epicu- de orac. def. reorum χλεθασμοὺς, καὶ γελωτας, sannas, & risus; id Cicero quoque confirmat, dum, Nihil, inquit, 2. de nat tam irridet Epicurus, quàm Praedictiones rerum Deor futurarum. Et rursùs, Doleo, inquit, Stoicos nostros L. de diuin. Epicureis deridendi sui facultatem dedisse: non enim ignoras, quam ista derideat. Ex hoc est illud, apud eundem, Velleij Balbum alloquentis: Sequitur 1. de nat. Μαντκὴ vestra, quae Latinè diuinatio dicitur, quâ Deor. tanta imbueremur superstitione, si vos audire vellemus, vt Haruspices, Augures, Harioli, & Coniectores nobis essent colendi. His terroribus ab Epicuro soluti, & in libertatem vindicati, &c. Nihil speciatim addo de Insomniis; cùm quid senserit de iis Epicurus, satis indicet tum Eumolpus apud Petronium, cùm de diuinatione per som- Sat. c. 64. num loquens, Heinescies, inquit, Epicurum hominem esse diuinum, qui eiusmodi ludibria facetissimaratione condemnat; tum ipse quoque Tertullianus, cuius verba sunt, Vana in totum som- lib. de annia Epicurus iudicauit; liberans à negotiis diuinitatem, &c. tum apud Ciceronem Quintus frater, 1. de diuin. vbi de Sisenna loquens, Insolenter, inquit, credo ab Epicureo aliquo inductus disputat somniis credi non oportere. Nihil etiam de Ostentis, quorum interpretationi quae fides adhibenda sit insinuar illud Lucretij:","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 847.1-2-4","label":"847.1 to 847.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 847","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}