{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 848","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 848","ref":"848","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/848","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/848","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/848.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"Non Tyrrhena retrò voluentem carminafrustrà, Indicia occultae Diuùm perquirere mentis. Nihil rursùs de Oraculis, quae Origenes, & Eulebius declarant passim ab Epicuro, Epicureisque derisa: sufficit enim Boëthum illum à Plutarcho induci reprehendentem Versus Sibyllalarum (qui diuinam videlicet contexturam non saperent, & ad quorum stylum se nemo Poëta laudatus, vellet componere) ac illi idcir cò ita obiici: Vos, ô Prophetae Epicuri, non licet effugere. Vitio enim datis priscis Prophetidibus, quod versibus vsae sint malis: & eas, quae hodie prosa oratione, ac provt voces occurrerint, responsa dare causamini, ne ad tribunal vestrum vocen tur propter versus principio truncos, medio elumbeis, fine claudicanteis. Memorat alias idem Plutarchus Colotem habuisse suspectum oraculum illud Apollinis de Socrate; & Lucretiu Empedoclem, Philosophosque alios commen dat, quòd vt aliàs attigimus, multa bene, ac diuinitùs inuenientes Ex adyto tanquam cordis, responsa dedere, Sanctius, & multò certa ratione magis, quàm Pythia, quae Tripode ex Phoebi, lauroquae procaetur. Et, quia non hoc modò Diuinationis genus administrari à Diis, aut Daemonibus credebatur: Ventum erat ad limen, cùm virgo, poscere fata Tempus, ait; Deus ecce, Deus. nec mortale sonans, afflata est numine Et, quando Iam propiore Dei sed etiam ferè caetera; quippe verba Apulei sunt, Daemonum singulos curare, vt est cuique tributa prouincia, vel somniis conformandis, vel extis fissiculandis, vel praepetibus gubernandis, vel oscinibus erudiendis, vel vatibus inspirandis, vel fulminibus iaculandis, vel nubibus coruscandis, caeterisque adeò, per quae futura cognoscimus, Pergit autem: Quae cuncta Caelestium voluntate, & numine, & authoritate, sed daemonum obsequio, & operâ atque curâ; vt Annibali somnia orbitatem oculi commoneant; Flaminio auspicia periculum cladis praedicent; Accio Nauio miraculum cotis adiiciant; atque, vt nonnulla regni futuri signa praecurrant, vt Tarquinius Priscus aquilâ obumbretur ab apice; Seruius Tullus flammâ colluminetur à capite: Postremò cuncta hariolùm praesagia, fulgurum videntalia, carmina Sibyllarum. Quia, inquam, haec perhibebantur; ideò praetulit Epicurus & Deorum administrationem, & Daemonum exstantiam negare, quàm ista concedere. Vnde est, vt ipse quoque Aphrodisiaeus occasione praedictionis de Laio factae, ad cuius exsequutionem ipse Apollo concurrerit, censeat neminem; qui haec audiat, non habiturum δσεβεστέραν τὴν λεχομένην ὑπὸ τῇ περὶ Ἐπικουρον ἀπρονοησίαν, τῆς τοιαύτης πρόνοίας, magis piam illam, quae dicitur, Epicuri Improuidentia, quàm Prouidentiam huiusmodi. Hac certe de causa Boëthus Epicureus, cuius mentio facta mox est; cùm apud Plutarchum memorarentur Prodigia varia, quae, vt factum ab Apulcio, referrentur ad Daemonas, Nαc, inquit, ὖ γὰρ ἀρχεῖ τ θεὸν εἰς σῶμα κάτειργουναι, θνητὸν ἅπαξ ἑκάστου μενὸς. ἀλλὰ καὶ λίθῳ παντὶ, καὶ χαλκῷ συμρυράσομεν αὐτὸν; ὥσπερ κκ ἔχοντες ἀξιόκρεω τῇ τοιοῦτων συμπτωμάταν τὴν τύχὴν δημιηργὸν, καὶ τὸ αὐτόκατον, Nempe igitur non est satis quolibet mense includere Deum corpore mortali; nisi eum etiam cum omni lapide, eréque commiscuerimus? Quasi huiusmodi euentuum non habeamus opificem satis idoneum Fortunam, & Casum?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 847","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/847"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 849","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}