{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 849.6-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 849.6-9","ref":"849.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Nimirùm, qui eam concesserunt, existimârunt Daemonas, non minùs, quàm animas nostras, nihil esse aliud, quàm Particulas animae Mundanae. Et quoniam aliunde animam Mundanam idem esse cum Deo putârunt; idcirco habnêre quoque Dae monas, vt particulas diuinae naturae; ac ansam fecêre haereticis variis, primis Ecclesiae tem poribus, vt pari modo de Angelis ex Dei substantia deductis philosopharentur. Ij ergo habuere Mundi Animam, quasi Oceanum inexhaustum, cuius Daemones, animaeque essent velut riuuli temporis progressu in eum reducendi: Et Plotinus visus est etiam comparare radici, seu trunco; quasi Daemones, animaeque essent veluti rami, ramusculi, folia, flores, fructus. Censuere verò, sicut aqua, dum interanea terrae peruadit, imbuitur substantiâ eotum mineralium, per quae transire ipsam contingit; sic particulas animae Mundanae indue re plaerumque substantiam tenuissimorum corporum, ipsisque speciatim quasi illigari, Cùm opinari verò fuerint esse quidem animam toto orbe diffusam, sed insidere tamen praesertim in regione aetherea, atque adeò in ipsis Astris, & maximè omnium in Sole: idcirco putârunt, dum haec inferiora à superioribus fouentur, aduenire caelitus varios quasi radios viuificantis animae, ac taleis radios intereà in medio interstitio variè veluti corpora ri, & aëream quandam quasi vestem induere; partimque deinceps variè commorari, degereque per aërem; partim in Terram vsque peruenire. Heinc proinde existimârunt substantias huiuscemodi, compositas nempe ex corpore tenui, quale est aëreum, & ex particula animae Mundanae, esse Daemonas, Animasque; sed Daemonas quidem, dum à commistione corporum crassiorum manent liberae; animas verò, duns demerguntur in crassiora haec corpora, & magis adhuc corporascunt. Praetereo autem, si corpus tenue, quo velut amictu, particulae animae induuntur, lenis, benignaeque contexturae fuerit, tunc fieri bonos Daemonas; sin asperae verò, & malignae (vt sunt etiam in aëre partes heterogeneae) malos. Praetereo quoque animas nostras, cùm è corporibus exierint, Daemonas tursùs fieri; tametsi non statim, neque ex aequo omneis. Siquidem retinent plaerumque quasdam ex huinano corpore reliquias, quas donec retinuerint, nec prorsùs deposuerint, non tam Daemones, quàm Heroës, & Semidei nonnullis dicuntur. Hi autem sequuntur praesertim Hesiodum, qui primus, vt Plutarchus refert quatuor genera ratione vtentium exposuit, Deos primùm, tum Daemonas, deinde Heroas, tandem Homines.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 849.1-5","label":"849.1 to 849.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 849.10-12","label":"849.10 to 849.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/849.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}