{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 851","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 851","ref":"851","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Scilicet, vt Homo dicitur mortalis ob solutionem compaginis, qua anima corporis vincitur, licet anima proptereà non pereat; ita contendunt Philosophi Daemonas habendos mortaleis; quòd tametsi pars illorum praecipua, & intelligens aeternùm subsistat; contingat tamen hanc partem seiungi ab eo corpore, cui cohaerens Daemon cense- de Iside & tur. Ex hoc certè esse videtur, quod mox antè Osit. est dictum, Ex Daemonibus Deos fieri: vt de Iside, & Osiride, creditum est olim Aegyptiis; de Hercule, Libero, aliis, vt à Plutarcho obseruatur: cùm & hac ratione interpretari liceat, quod lupiter apud Quidium, Sunt mihi Semidei, sunt rusticae numina, Fauni 1. metam. Et Nymphae, Satyrique, & Monticolae Siluani; Quos quoniam caeli nondum dignamur honore, Quas dedimus certè terras habitare sinamus. Praetereo verò, quod idem Plutarchus commemorat de morte Panos, & de Oraculorum defectu, à nonnullis existimato propter Daemo- de Orac. num mortem contigisse. Attingo solùm, quod def recitat censuisse nonnullos Daemonum aetatem esse annorum nouies mille septingentorum, & viginti: ac Hesiodum nominatim illam extendisse ad centum propriè myriadas, annorum; lum progressu facto ex aetatibus variorum animalium, quae longaeua maximè sunt, tum Nymphas Iouis filias scilicet ipsos Daemonas, longè superuiuere dixit; numerus siquidem annorum esse colligitur nouies centum, ac triginta trium millium, insuperque centum, & viginti. Carmina autem illa Hesiodi, Ἐννία τιι ζάνι γενεαὶ, &c. sunt Latinis vulgaria facta imitato Ausonio: Eidyll. 18. Ter binos, deciesque nouem super-exit in annos, Iusta senescentum quos implet vita virorum, Hos superat nouies viuendo garrula cornix; Et quatuor egreditur cornicis saecula ceruus Aeripedem ceruum ter vincit coruus; at illum Multiplicat nouies Phoenix reparabilis ales: Quem vos perpetuo decies praeuertitis aeuo Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 850","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/850","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/850"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 851.1-5","label":"851.1 to 851.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}