{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 851.10-14","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 851.10-14","ref":"851.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.10.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Tametsi enim intelligentiae, quales describuntum ab eo non sint; neque, si caelos moueant, eo modo moueant, quo ab illo praescribitur dum vulipsas nihil corporeum, aut seipsis inferius inrelligere, sed solummodo vel seipsas, vel superiores (si ipsae quidem inferiores sint) ac statuit aliunde eas non physicè, fine efficienter mouere, sed metaphoricuns dumtaxat, ac veluti finem, sen amatum quid, vt suo loco deduximus. Nihilominùs illud saltem ex hac opinione intelligitur, quod in Vniuerso sit ordo, quo inferiora omnia referantur ad vnum Deum, & Deus regat omnia per intermedias quasdam naturas. Spectat deinde, quod ex Plutarcho citca opinionem Platonis habetur de Diis per caelum incedentibus, & quibus demandata sit singulorum generum cura. Quanquam enim Dij, seu Angeli potiùs, quibus potest Deus demandasse curam singulorum generum, ac terrenarum terum praesertim, adstricti caelo, aut regioni Sidereae dicendi non sint; sed versantes potiùs in iisdem locis, in quibus rerum genera sunt: attamen id saltem exinde eruitur, vt intelligamus esse varius ministrorum Dei, seu Angelorum ordines; vt putà cùm sint, qui procurationem generaliorem, quàm alij gerant. Est verò id non modò conforme distinctioni Hierarchiarum, atque Ordinum, qui ex Scripturis Sacris deducuntur, & explicantur à Theologis; sed opinioni etiam complurium ex Sacris Doctoribus, qui censent Deum praefecisse singulis rerum generibus, vt animalium, vt plantarum, vt caeterarum omnium rerum, specialeis quosdam Angelos, qui, vt ille loquebatur, ipsorum constantiam, atque salutem tueantur. Spectat rursùs, quod congruum putant, regionem aëream à suis incoli animalibus; Daemonibus nempe, à quibus aliunde efficiantur prodigia, vt pluuiae sanguineae, aut lapideae, Presteres, Fulmina, Cometae, Parhelij, Procellae, Terrae-motus, alia. Quippe, licet non potiùs nër (cuius sunt alij sanè vsus) quàm alia regio, sit destinata habitationi Daemonum; ac tametsi illa prodigia naturaleis plaerumque causas, non Daemonas authores habeant: Arguitur heinc tamen esse aliquam Anticipationem Prouidentiae singula congruè disponentis; & nihil esse, quod repugnet Daemonas, interdum in medio esse aëre, vbi permittente, aut iubente Deo opera admiranda patrent.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 851.6-9","label":"851.6 to 851.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 852.1-4","label":"852.1 to 852.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/852.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/852.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}