{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 852.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 852.1-4","ref":"852.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/852.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/852.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/852.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Certè, si credimus Philoni, Quos Philosophi vocant Daemonas, ij sunt, quos Moses Angelos dicit; animae videlicet volitantes per aërem; vt sint in eo animantes, quemadmodum in terra, in aqua in igne (vti in Macedonia) & vniuersè in omnibus praecipuis Mundi partibus sunt. Aliunde verò & in libris Sacris Potestates quaedam aëreae leguntur; & Sacri Exorcismi sunt aduersus Daemonas sese immiscenteis atrioribus nubibus, à quibus vulgò fulmina, grandines, procellae, timentur Ad Prouidentiam verò Specialem, seu quae est hominum respectu, id maximè imprimis spectat, quod illi de Geniis senserunt. Nam, vt notationem nominis praeteream, & vsurpationem etiam minùs propriam, veluti, cùm Anima Mundi à Varrone dicitur Genius, & similiter Indoles, animusve vniuscuiusque, vt ab Apuleio notatur: Ecce illi Genium dixerunt, tum Daemonem quemdam generalem, qui praesit toti Populo, & Populi Genius vocetur; tum specialem, qui destinetur singulari cuique homini, & Genius speciatim propriéque dicatur, quòd generationi praesit, genitóque continuè adsit; vnde & appelletur Praestes; quod à Martiano est obseruatum. Idipsum est porrò, quod nos profitemur, dum, mutato nomine, appellamus Angelum tum generalem, seu tutelarem totius alicuius nationis, siue populi; tum specialem, seu proptium hominis cuiusque singularis Custodem. Ac, vt de generali nihil dicam; commemorandum profectò est, quod tam Epictetus, quàm Apuleius de speciali habent: cùm nihil esse possit iis, quae iuxta Sacram Religionem docemur, magis consentaneum. Ille igitur, Deus, inquit, curatorem vnicuique addidit suum cuiusque Genium, & custodiendum sibi eum commisit: talem autem dedit, qui neque connineat, dormiatve, neque decipi possit. Ac iterùm; O homines; sic habetote; esse quemque nostrum cuidam diligenti, praestantique custodi commissum Cùm igitur fores adduveritis, & feceritis intus tenebras Cauete, ne vnquam vos esse solos perhi beatis. Neque enim estis: non sunè; sed Deus est intùs, & Genius vester intus est. Ecquid est istis lumine opus, vt facta omnia vestra perspiciant? Nihil omninò. Iste verò, Plato, inquit, autumat singulis hominibus in vita agenda testeis, & custodes singulis additos, qui nemini conspicui semper adsint; omnium non modò actorum testes, verùm etiam cogitatorum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 851.10-14","label":"851.10 to 851.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/851.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 852.5-6","label":"852.5 to 852.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/852.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/852.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}