{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 854.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 854.1-4","ref":"854.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"riola, quam ex Epicuro Michaël Apostolius refert, non definio quidem, sed commemoran da est tamen. Inter congestas ergo Paroemias, ac circa illam, Πύθτα, καὶ Δήλια, Pythia, & Delia, quae est ἐπ τατ ταχέως ἀπολλυμένων, de citò perituris, sic habet Apostolius: Φασὶ Πολυκράτήν τῆς Σάμου τὺ ραυνον Πύθια, καὶ Δήλια ποιῆσαντα, ἅαα εἰς Δῆλον πέμψαι εἰς θεοῦ χρησάμενον, εἰ τὰ τῆς θυσίας ἄγει κτ τὸ ὀρισμένον. Τὴν δὲ Πυθίαν ἄνελειν, ταῦτά σοι καὶ Πύθια, καὶ Δήλια, βυλομένην διλοῦν, ὅπ ἔχατα. μετʼ ὀλίγον Mendi Ethica. γὰρ χρόνον, αὐτὰν ἀπολέσθα συνέβη. Ἐπίκερος ἔν τινι πρὶ τὴς Ἰδομενέα ὀπιστολῶν ταῦτα φυσ, Ferunt Polycrate Sami tyrannum Pythia & Delia celebrantem, misisse simul Delum sciscitatum oraculum, num quae spectarent ad Sacrificium, ad praefinitum tempus offerret. Respondisse autem Pythiam, Haec tibi Pythia, & Delia sunt, significantem videlicet ea illi extrema futura. Nam & illum non multò pòst è medio tolli contigit. Ista Epicurus recitat in quadam Epistolarum ad Idomeneum. Ac videtur quidem Epicurus non proptereà persuasus fuisse dum haec scriberet, Polycratis cladem fuisse aut à Pythia, aut à Daemone reuerâ pro uisam; verùm, si & praedicta fuit, & ipso euentu probata; quidem argumentum hoc sit, quoc prouisa à Pythia, aut Daemone reuerâ fuerit? An obiter verò facere huc potest, quod à Plutarcho est obseruatum, fuisse Apollinem vocitatum Πόθτον, Pythium, eorum occasione, qui percontarentur, disceréque inciperent; ac etiam Δήλιον, καὶ φαναιον, Delium & Phanaeum, occasione eorum quibus iam aperta, claráque esset veritas; nempe, quasi exinde festa instituta in honorem Apollinis Pythia, ac Delia fuerint vocata; & insinuatum responso fuerit, non alia festa exspectanda, praeter ea, de quibus erat Percontatio; clarum enim hoc esse κτ τὸ πεισμένον, iuxta ipsum tempus fato definitum Sed ne in hoc haeream, adnotare praestat, cùm agitur heic de Diuinatione, siue praesensione rerum futurarum, non eam heic intelligi, qua prouidentur, ac praedicuntur res, quarum sunt sicut naturales, ita necessariae, impedimentique incapaces causae; veluti Eclipses, ortus Siderum, caeteráque huiusmodi, quae ex rara dispositione, constantique motu corporum caelestium dependent.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 854","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 854.5-8","label":"854.5 to 854.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}