{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 854.9-12","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 854.9-12","ref":"854.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.9.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Talem autem habere se profitentur Augures, siue Auspices, qui ex volatu cantu, pastu auium, futura praedicunt, Haruspices, qui ex caesarum hostiarum extis; Sortilegi qui ex Sortibus, Ὀνειρεκείται, seu Interpretes somniorum, qui ex somniis, intellige obscuris, aut ambiguis (nam quae alioquin somnia rem perspicuè notant, quale Megarensis illius fuit, interpretatione, aut arte non egent) ac pari ratione Interpretes Fulgurum, Ostentorum, Portentorum, Prodigiorum, &c. Talem etiam Physiognomi, qui ex delineatione, habituque ex terno corporis; Metoposcopi, qui speciatim ex fronte; Chiromantes, qui ex manu, quoslibet euentus specialeis, & cum circumstantiis quidem locorum, temporum, personarum, nego tiorum, praesagiunt. Quod enim generatim ad corporis temperiem, animique indolem spectat, eius quidem signa in corpore sunt; at non quae proptereà futuros his, aut illis temporibus, his aut illis modis euentus designent. Talem rursus Geomantes, Hydromantes, Aëromantes, Pyromantes, & alij, nulla non ex re diuinationem iustituentes; ac postremò, ipsi Astromantes, seu Astrologi, qui omnium praecipui, omnibusque penè quidpiam impertientes, eam petunt ex Astris. Notum etiam Artis expertem intelligi illam, quae non ex obsernatis, collectisque signis instituitur; sed aut cuiuspiam Genij apparitione, & affatu; aut concitatione quadam, & furore animi, siue à seipso quia diuinus sit, siue à Daemone corripiatur. Talem certè admitti constat in Sibyllis, ecstaticisque hominibus; in quibus interdum vigilando, interdum dormiendo mens sic emoue tur, vt suo è statu exturbata, ea videat, quae in statu alioquin naturali, placido, quietoque non videt. Heinc verò est, quamobrem tam Graeci vniuersè τὴν μανπκὴν, quasi ἀπὸ τῆς μανίας, à furore, vti ex Plarone notat Cicero; Latini à Diuis Diuinationem dixerint. Videlicet, quasi futurorum praesensio eiusmodi res sit, vt Diuorum sit propria, aut eorum, quibuscum communicare illi eam dignantur, quique exinde appellantur Diuini, cùm & interim illa ipsis communicari non valeat, nisi cum quadam emotione mentis, abductuctioneve hominis extra proprium, ac naturalem statum. Certè & citatus ex Apulcio locus, declarat illam etiam artis participem diuinationem sine diuorum, Daemonumve interuentione non fieri: & quemadmodum hodie volunt ad bimprimendum, v.c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 854.5-8","label":"854.5 to 854.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 854.13","label":"854.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/854.13"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}