{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 855.9-12","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 855.9-12","ref":"855.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.9.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Sed, abest longè, vt vlla artium huiusmodi diuinatricium, coniecturalis dici mereatur; cùm quae Coniecturales sunt, ad causas attendant, quibus positis, id, quod sit probabiliter euenturum, prouideant; vnde & in illis ratiocinatio, seu consultatio habet locum: hae verò artes diuinatrices merae sunt Mataeotechniae, nec ea prouident, ob quae verisimile sit euenire aliquid; sed citra ratiocinium, consultationemque, quid sit euenturumm praedicunt. Quare & non ex eo, quòd quidpiam interdum euenit, atrem esse concludendum est; sed potiùs ex eo, quod interdum (imè & plaerumque) non euenit, colligendum est, id quod euenit, quando euenit, casu euenire. Scilicet, quòd omnes huiusmodi artes merae sortes sint; & perinde sit, sine vnum, sius alterum ex oppositis praedicas esse euenturum: cùm tam fieri possit, vt verax, quàm vt fallax; vt fallax, quàm vt verax Vates com proberis. Id experiri cuique est promptum, verùm ea est vulgò in nugas propensio, vt mirum videatur, quod ab illo dicitur, Cùm mendaci homini, ne verum quidem dicenti credere soleamus; quomodo isti, si somnium verum euasit aliquod, non ex multis potiùs vni fidem derogent, quàm ex vno innumerabilia con firment? Praemissum iam fuerat illud celebre, Quis est, qui totum diem iaculans, non aliquando collineet? Totas nocteis dormimus, neque vlla ferest, qua non somniemus: & miramur, aliquando id, quod somniamus, euadere. Quid est tam incerGassendi Ethica. tum, quàm talorum iactus: tamen nemo est, quin saepe iactans, venercum aliquando iaciat; nonnun De Diuiua tions quam etiam iterùm ac tertiùm. Num igitur, vt inepti, Veneris id fieri impulsu malumus, quàmcasut dicere? Quod si caeteris temporibus falsis visis credendum non est, non video, quid praecipui somnus habeat, in quo valeant falsa pro veris. Quod spectare aurem ad Prouidentiam volunt, vt quae sunt nobis euentura, diuinitùs significentur, quasi id nobis vtile sit; praetereo quem heic circulum, in Stoicis Cicero notat, ibid.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 855.5-8","label":"855.5 to 855.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 855.13-16","label":"855.13 to 855.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/855.13"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}