{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 857.13-16","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 857.13-16","ref":"857.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.13.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"praep deantur, vt verum fuisse Daemonem credant, qui propter purgatissimam, quietissimamque Socratis mentem, conuersatus illi ab ineunte aeuo fuerit; nihil est tamen, quod conuincat ipsum fuisse aliud, quàm solertiam, sagacitatem, rationem, prudentiam auimo ingenitam; ac deinde meditatione, exercitationeque Philosophica excultam, quae velut rectum quoddam Dictamen, Socratem admonuerit. Suadet imprimis, quod Socrates nunquam dixerit se vidisse quicquam daemonium, vt apud Plutarchum ob- in Apol. &c. seruare licet, sed solùm Vocem daemoniam, in Apol. vt quoddam signum, percepisse: quam quidem vocem, inquit apud Kenophontem, Daemonium appello multò rectiùs, quàm y, qui Deorum vim, potestatemque auibus tribuunt Quin etiam memorat Plutarchus carpsisse de daem, Socratem tanquam arroganteis, illos qui sibi Socr. visum quodpiam diuinum oblatum fuisse dicerent. Nempe hoc innuit Socratem nihil habuisse aliud, quàm perfectissimam rationem, quae quòd praeclarè coniectaretur, dictaret ipsi quid futurum ex rationabili causa foret. Ratio enim nobis velut insusurrat, & Virgat. vt illi dicunt, aurem vellicat, & secretam in Pers. aurem gannit, ecquid vel sperandum, vel timendum sit. Vnde & saepè dicimus, Nescio quid mihi obmurmurat, &, Audire mihi vocem videor, quae hoc dessuadeat, &c. Deinde, quod eiusmodi vox nunquam adhortata fuerit Socratem, vt aliquid aggrederetur, sed semper ne quid ageret. Adeò vt illi semper paruerit, nunquam impellenti, saepe reuocanti. Ita & Pla- in Apol. & t0, & Xenophon, & deinceps Cicero quo alque; ex quo, vt vnum, alterumve exemplum 4. memorab. attingam, Scriptum est, inquit, cùm Critonis 1. de diuin. sui familiaris oculum obligatum vidisset, quaesiuisse, quid esset: cùm autem ille respondisset, in agro ambulanti ramulum adductum, vt remissus esset, oculum recidisse; tum Socratem, non enim paruisti mihi renocanti, cùm vterer, qua soleo, praesagitione diuina. Idem etiam Socrates, cùm apud Delium malè pugnatum esset, Lachete Praetore; fugeretque cum ipso Lachere; vt ventum est in triuium eâdem quâ caeteri fugere, noluit. Quibus quaerentibus, cur non eadem viâ pergeret, deterreri se à Deo dixit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 857.9-12","label":"857.9 to 857.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 857.17","label":"857.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.17"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}