{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 857.9-12","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 857.9-12","ref":"857.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.9.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Nempe, quia potuit ex illius ratiocinio cognoscere, fuisse rem totam merum insomnium. Ad- haec notatu dignum videtur, non asserere Plutarchum historiam illam excerptam fuisse ex probatis authoribus, sed (quasi fidem liberaret) ex rumore disse minato, inchoare illam verbo Dicunt. Notum est verò, vt ille rumor, propter consequurum Bruti infortunium potuerit increbrescere; cùm xperientia satis testetur nullum esse insignem casum, quem vel praecessisse, vel sequuta fuisse prodigia multa non memorentur. Quin-etiam, loquens idem Plutarchus de postrema in Phi lippis nocte, Dicunt, inquit, taetram illam imaginem apparuisse Bruto, quae eâdem facie exhibita, nihil dixerit, sed mox euanuerit. Ac, vt intelligas Plutarchum non satis probasse; citat ec ce Pub. Volumnium, virum Philosophum, qui cùm ab initio Bruro commilitasset, caererquidem multa recitârit; verùm de hac apparitione nihil, retulerit. Praetereo eadem dici posse de Spectro illo celebri, quod Dioni memorant visum. Apparuisse enim ipsi le gitur, cùm & summa rerum Syracusanarum penès ipsum esset; & discrimen immineret, ob expulsum recens tyrannum; & iam aduesperasceret; & lumen abesset; & ipse solus intra cubiculum cogitabundus se deret; & is esset, qui saepè saepiùs Socratem de Genio, Daemonéve suo verba facientem inaudiisset Heic porrò, quia erit procline rogare, quid-nam de hoc quoque Socratis Genio, Daemonióve sentiendum sit; verum quidem est Socratem plurima passim de eo dixisse; sed nimirum, cùm Soerates in praeceptis morum totus versaretur, artificio hoc vti potuit, quò majus pondus argumentis salutaribus adderetur. Siquidem satis notum est, quantum authoritatis habeat, quisquis ex afflatu diuino monita dare creditur. Ac ne putes illum falsa persuasione prodesse noluisse, ecce PlaDe Diuina tonem carpit Eusebius, quòd è re esse putione tet, si quid hac ratione ad inuenum vtilita tem faciat, proferre. Hoc autem loco vel vnus Theages argumento est, quantum Socrates se exinde & profecisse, & profuisse gloriaretur. Heinc licet tam Plutarchus, quàm Apuleius, qui tractatus de isto Genio conscripsêre integros, conspirare in id vi- 12.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 857.5-8","label":"857.5 to 857.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 857.13-16","label":"857.13 to 857.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/857.13"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}