{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 859.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 859.5-8","ref":"859.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Ex quo etiam Pythagoricis interdictum putatur, ne fabis vescerentur, quòd habet inflationem magnam is cibus, tranquillitati mentis quaerentis vera, contrariam. Cùm ergo est somno seuocatus animus a societate, & contagione corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura prouidet: iacet enim corpus dormientis, vt mortui; viget autem, & viuit animius. Pertinet huc proinde id, quod habetur postmodùm, dum hanc quoque diuinationem referendam dicit ad naturam Deorum, Aqua, inquit, vt dectissimis, supientissimisque placuit, haustos animos, & delibatos habemus; cumque omnia completa sint, & referta aeterno sensu, & mente diuina, necesse est cognatione diuinorum animorum animos humanos commoueri. Sed vigilantes animi vitae necessitatibus seruiunt, disiunguntque se à societate dinina, vin clis corporis impediti. Rarum est autem quoddam genus eorum, qui se à corpore auocent, & ad diuinarum rerum cognitionem cura omni, studióque rapiantur. Pertinet quin-etiam, quod Cicero ipse; dum Similis, inquic, est error in somniis, quorum quidem defensio repetita quàm longè est: Diuinos animos censent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, animorúmque consentientium multitudine completum esse Mundum. Hac igitur mentis, & ipsius diuinitate, & coniunctiore cum externis mentibus, cerni quae sunt futura. Istud, inquam, de animi ex seipso concitatione praetereo; quoniam fabula mera est, tum quod animi supponuntur haustus esse, & partes quędam diuinae substantiae, aut Mundanae animae, vt ex supra-dictis intelligitur; tum quòd aliquid siue per furorem, morbúmque melancholicum, siue per somnum diuinetur. Quippe merus casus cùm sit, quòd interdum quidpiam hac ratione praedictum contingat; neque id magis sit mirum habendum, quàm si quis totum iaculans diem, quod iam diximus, aliquando collineet; & qui in talorum lusu saepè iactat, Venereum aliquando iaciat. Quod enim alioquin futura in suis causis prospici, ob illarum seriem, concatenationemque valeant; id soli Deo, qui condidit, disposuitque omnia, conceflendum est; omnémque aliam sagacitatem, perspicacitatémque longè superat, vt quae ex hominum arbitrio, casibusque innumeris dependent, prouideri possint Quanquam & exempla, quae ad rem confirmandam in ore esse omnium solent, quale est illud de interfecto à Caupone Megaris, aliudque de Simonide, qui ab eo, quem huma uerat, nauigare vetitus est; & quae id genus caetera sunt, quid ni censeri conficta possint?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 859.1-4","label":"859.1 to 859.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 859.9-12","label":"859.9 to 859.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/859.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}