{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 2 93.1-5","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2 93.1-5","ref":"93.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/93.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/93.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/93.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"est imprimis vulgarem Pyrium puluerem ex sulphure, halinitro, carbonéque vulgò apparari. Et sulphur quidem adhibetur, vt flammam facilè concipiat; halinitrum, vt sua difflatione tum inflammationem per totam massam promoueat, tum flammam summè amplificet; carbo denique, vt actionem halinitri non-nihil remoretur. Heinc enim, cùm emper vna vsurpetur sulphuris pars; ad puluerem tamen, cuius vsus est in tormentis maioribus, adhibentur tres halinitri, & duae carbonis; ad eum, qui in mediocribus, halinitri quinque, carbonis vna, cum dimidia; ad eum, qui in minoribus, halinitri decem & carbonis vna. Videlicet nisi in magnis tormentis inflammatio prolataretur secundùm longitudinem fistulae, sed momento vno tota fieret, machina ipsa diffringeretur; & nisi in paruis breui fieret, parua imprimeretur vis, propter fistulae breuitatem. Vulgarem autem uluerem dico, ob pretiosiorem alium vocatum Aurum fulminans; exsoluitur scilicet aurum aquâ forti, quam Regiam dicunt, ac infuso sale, seu (vt vocant) oleo tartareo, praecipitatur, euaditque in puluerem, qui vbi resictatus fuerit, non igne modò, sed etiam leui calore flammam concipit, strepitum creat validum, quidvis suppositum perfringit. Apparauit nuper industrius Barletus puluerem consimilem ex aere, ac ferro, quem ipsi quoque probauimus. Adhibetur autem Metallicum corpus, vt totidem eius quasi granula, sint totidem quasi tormentarij globuli, qui prae vehementia ignis incutiantur. Quod superest verò, cùm ea aqua constet ex halinitro, cui sit chalcanthum, atramentúmve sutorium, (quod & Vitreolum vulgò dicunt) cum sale ammoniaco, aut saltem communi, commistum; patet oleum ex tartaro, seu faecibus vini, eiusve reliquias in hoc puluere haberi loco sulphuris, quod ad inflammationem pateat, & quod aliunde residuum haeret ex chalcantho, ammoniacóque, ita prae sua subtilitate acrimoniáque exacuere vim halinitri residui; sicque penetrare, & incidere, quod est residuum ex oleo, vt excitandae, promouendaeque inflammationi mirè conducat. Sanè & propter eandem causam, sunt qui conficientes puluerem vulgarem adhibeant nunc quadrantem vnciae salis ammoniaci, nunc vnam vnciam hydrargyri, qui chalcanthi loco habeatur; cùm & hydrargyro, & chalcanthi spiritui (acido illi scilicet) idem soleat à Chymicis attribui Mercurij nomen. tam, dammodo vernat, vel autumnat; & argumen Iam, vt coniiciamus quid de Fulmine dici tum etiam petit ab ipsis regionibus, velut probabiliter possit; inter varia corpuscula, Scythia, quae ob rigorem; & Aegypto, qua quae è terra exhalata, & ad inflammationem ob ardorem, immunes praestantur à fulmicomparata intra nubem sunt, ac fulminis ig num casu.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 93","label":"CAPVT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/93"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 2 93.6-10","label":"93.6 to 93.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/93.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-2/93.6"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}