{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 100.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 100.5-8","ref":"100.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/100.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/100.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/100.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Alia mihi profectò est mens, aliâque longè intentio. Quippe cùm ferè apud me constet multos plurimùm potuisse ad detegendam veritatem, nisi se illam penitùs arripuisse credidissent: enitendum duxi, quantum in me esset, retundere huius tantae credulitatis aciem, probaturus num simul quidpiam ex turgida illa Aristoteleorum praesumptione detraherem Mirum enim dictu est, quàm superciliosè declament, quam fastuosè diuendant sua illa dogmata! quibus ita contineri veritatem iactitant, vt quicquid illis opponitur, veritati ipsissimae clamitent esse dissentaneum. Hinc etsi bene nouerim multorum in me inuidiam concitatum iri: morari tamen proptereà non debui: quòd praestare id voluerim solius Veritatis studio, cui sensissem praeconceptam illam istorum opinionem tanto esse impedimento. Illud de me proinde ferat quod quisque volet iudicium: at mea milii conscientia sufficiet. Ego enim, vt ita mihi cùm Cicerone in simili causa profiteri liceat, si aut ostentatione aliqua adductus, aut studio certandi ad hanc potißimùm Philosophiam me applicaui: non modò stutitiam meam, sed etiam mores & naturam condemnandam puto. Iurabat ille per Ionem Deosque Penates: Iurarem ego per DEVM verum & Sacro-sancta Euangelia, me & ardere studio veri reperiendi, & ea sentire, quae dicerem. Qui enim possum non cupere verum inuenire? cùm gaudeam, si simile veri quid inuenerim. Sed cùm sub veri specie tam callidè falsitas subrepat, vt (vel Aristotele teste) multa falsa multis veris probabiliora appareant: quis improbet, si non illicò opinionem quamcumque arripio, si non iuro temerè, si quacumque tandem ratione expendo num oppositum sit vero fortassis propinquius? Sanè quidem, vt pulcherrimum (sic pergit ille) iudicem esse vera videre: sic pro veris probare falsa turpißimum est. Hoc autem quàm facilè fiet, nisi cautiones omni exceptione maiores adhibueris? Sed vtcumque se res habeat: seu Dogmaticè quid defendo, seu Sceptico more quid experior: &, seu profero quidpiam verum, seu quidpiam dico probabile (nam falsum quidem ex animo absit vnquam vt tuear) committo semper meque & mea omnia iudicio Vnius Sanctae, Catholicae, Apostolicae, Romanaeque Ecclesiae, cuius ego alumnus sum, & pro cuius fide sum paratus fundere vitam cum sanguine.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 100.1-4","label":"100.1 to 100.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/100.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/100.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 101.1-4","label":"101.1 to 101.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/101.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/101.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}