{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 102.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 102.1-4","ref":"102.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/102.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/102.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"In illo nempe & ratio philosophandi, quae apud ipsos viget, improbatur: & ob deiectam ab eisdem philosophandi Libertatem expostulatur magnopere: & Aristotelis Secta, aut doctrina non praeferenda arguitur, cùm alias plurimas ob causas, tum maximè ab Omissa, Superflua, Falsa, Pugnantia, quae in textu Aristotelis vulgò praelecto demonstrantur. LIBER II. opponitur Dialecticae Aristoteleae: Vbi primùm nulla ipsius Dialectices necessitas vtilitasve esse declaratur. Deinde verò vbi declamatum est in Vniuersalia, Categorias, Propositiones Aristoteleas, disputatio tandem instituitur aduersus Scientiam, & Demonstrationem ab Aristotele praestitutam Atque hîc praecipuè est, vbi cognitio, scientiaque humana arguitur infirmitatis, ac incertitudinis: Hîc est, vbi praecipua iaciuntur Pyrrhonismi fundamenta, stabiliturque maximè illud, Nihil sciri. LIBER III. destinatur in Acroasin Physicam. Hîc impugnatur numerus principiorum Aristoteleorum, interque caetera Formas esse accidentales adstruitur. Hîc aliunde esse Motus naturalis asseritur, quàm vulgò existimetur. Hîc Veterum Spatium postliminio reuocatum Aristoteleo Loco substituitur. Hîc Vacuum inducitur, reducitur-ve in rerum Naturam. Hîc Tempus conuincitur aliud, quàm definiat Aristoteles: aliâque item quam plurima è re nata interseruntur. LIBER IV. adoritur libros de Corpore simplici. Vbi primùm & Stellis Fixis, & Soli comparatur quies: Terrae verò, quasi vni ex Planetis, conciliatur motus. Exinde multiplicitas, vel certè immensitas Mundi probabilis arguitur: praeter innumera, quae statuuntur Paradoxicus de Causis motus, de Luce, & Phaenomenis, de generabilitate & corruptibitate, quae circa globos caelestes. Adhaec verò substituitur impugnatio Elementorum Aristoteleorum in numero, in qualitatibus tam motiuis, quàm alteratiuis, in transmutabilitate inter se, in compositione Mixtorum. LIBER V. aggreditur vulgares Tractatus, quos de Mixtis instituunt. Quo loco Cometas traiicio per aetherea spatia, illosque statuo non minùs perpetuos, quàm Sidera perpetuò conspicua. Praetereà Chylo ex stomacho transeunti in iecur, nouum aliudve iter aperio, quàm per venas Mezeraicas. Adhaec autem plura distinguo genera Viuentium quàm tria: Semen animatum facio: Brutis rationem restituo: Intellectum, Fantasiamque nullo discerno discrimine. Postremò id maximè suadeo; vt respuat Homo quod non est. LIBER VI. instituitur aduersus Metaphysicam. In hoc, vbi reiecta est pars maxima elogiorum, quae Metaphysicae deferuntur, impetuntur potissimùm & vulgata illius principia, & celebres illae proprietates Entis, Vnum, Verum, Bonum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 101.5-6","label":"101.5 to 101.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/101.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/101.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 102.5-6","label":"102.5 to 102.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/102.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/102.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}