{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 110","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 110","ref":"110","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/110","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/110.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Verùm & suas institutio nes ita iampridem intricârunt, vt illis intelligendis breui necessaria sit futura quae dam tertia Dialectica: vtinamque deinceps non sit quarta quaedam successura! Hîc non memoro nugas illas, quisquiliasque suppositionum, oppositionum, conuersionum, aequi pollentiarum, modalium, &c. de quibus postea dicetur commodiùs. Dicam hîc solùm quod res est. Obstupui nuper, steteruntque comae, dum prodire vidi ex quodam Authore duo magna volumina, in folio nempe, & quales propè Calepini imprimuntur, circa materiam Dialecticam. Quodque magis adhuc demirabar: supererant ex organo libri, in quos possent duo non minora institui volumina. Deum verò, inquam immortalem. Si omnia, quae hîc perscribuntur, necessaria sunt co gnitu, vt sciamus disserere: quandonam tan dem de rebus ipsis disserere concedetur? Dicere iam nihil attinet quo sermonis genere haec omnia expediant. Imprimis quippe neglexerunt suaue illud loquendi ge nus, quo soluta oratio veneres, & lepores habet, quibus auditores alliciat. Nequ enim hoc erat damnandum; cùm ille ferat omne punctum, qui dulce miscuit vtili. Ecce autem inuexerunt modos loquendi ieiunos concisos & scatentes aculeis, non quibus verum penetrent: sed queis arceant, & abi gant animos generosiores. Neque verò necesse est commemorare barbariem, illamque sermonis incuriam, quam sic affectasse videntur, vt iactare non erubescant solaecismos esse laudes, & gemmas Philosophorum. Et fateor quidem Philosophum affectare non debere sermonis lautitiem: at verò tamen vt affectatio declinanda ipsi est: ita & honestus cultus non est omninò repudiandus. Quàm enim decentiùs est rem pulcherrimam hone stè vestiri: quàm indecoro, ac foedo conspurcari habitu? Nisi potuisset Philosophia sine squalore hoc repraesentari: condonandum videretur. Attamen notissimum est res etiam abstrusissimas, quales Philosophica: dicunt, exhiberi posse cum ornatu: modò ille, qui exhibet, perspectam sermonis proprietatem habeat. Sed solaecismi sunt lau des, ac gemmae Philosophorum? Illorum scilicet ipsorum, qui tam ineptè garriunt quique libros alios cognitos non habent quàm refertos illis putaminibus haecccitatum, & aliquitatum. Risu dignum! quòd quispian illorum, dum ita ructaret, vomeretque so laecismos, vt non posset intelligi: passim illud interponeret, supposita congruitate. Sed & rursus, quasi iocantes, non curamus, inquiunt, de verbibus, sed de sensis.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 109.9-10","label":"109.9 to 109.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/109.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/109.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 111.1-4","label":"111.1 to 111.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/111.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/111.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}