{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 121.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 121.1-4","ref":"121.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/121.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/121.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/121.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"vbi enim ipse dixit, vbi Aristotelis sententia est opposita, dissentire minime licet: sed ad summum interpretari: Cùm, inquam, haec ita se habeant: quid mirum, si vnus iam Scholis nostratibus Aristoteles habenas coërceat? Quanquam & iam quoveque facile est diuinare quod est à Poëta rissimè dictum, Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque. Ne porrò quis aegrè accipiat quod obiter innui, reiectam pridem à Patribus Aristotelis Philosophiam: nouerit quaeso quo in pretio illi ipsam habuerint. Quid opus est memorem Tertullianum, Irenaeum, ac vetustiores? Quid memorem Lactantium? qui tam saepe carpit Aristotelem, tanquam secum dissidentem, & repugnantia dicentem, & sentientem, Quid Iustinum Martyrem? qui tam saepe reprehendit, in sua praesertim paraenesi. Quid Hieronymum? qui vocabulo tam aperto vocat, taxatque versatias cius. Quid Ambrosium, Augustinum, Theodoretum, & caeteros? qui Philosophiam humanam in genere impugnantes, parcere nunquam intenderunt vni Aristoteli. Omnium quaeso nomine audi Gregorium Nazianzenum, qui tam eleganter, quàm verè, Abiice, inquit, Aristotelis minutiloquam sagacitatem: abiice mortiferos illos super Anima sermones: & vniuersè humana illa dogmata. Iam verò etsi Aristoteles plures habuit ex iunioribus celebratos Sectatores vt Albertum, vt D. Thomam, Scotum, & alios: dicemus. ne propterea Patres illos veteres temerè fecisse, quòd Aristotelem perinde ac isti non coluerint? Vel, nos ne reprehensione digni iudicabimur, si antiquos illepotiùs fuerimus, quam Iuniores istos imitati? Certè potuit Fides Orthodoxa carere principiis illis, terminisque Aristoteleis in Theologiam nuper introductis. Nisi dicas Patres veteres Christianos optimos non fuisse, qui huiusmodi terminorum argutia ignorauerint, minimeve vsurparint? Nouerant exempli gratiâ priores Christiani naturam, energiamque Sacramentorum, absque tila distinctione materiae, formae, ac similium. Quaeso autem num lepida, appositaque sit analogia eius, quod materiam, formamque vocant in rebus naturae, & artis: dum Aqua dicitur materia, verba, Ego te baptizo &c. forma Baptismi: peccatum materia, absolutio forma Poenitentiae: pars contrahens materia, consensus forma Matrimonij, atque ita de caeteris: vt proinde res Sacrosanctae detorqueri debeant ad huiusmodi Aristotelismum? Nisi fortè congruentiùs non foret cum antiquis Patribus, de Baptismo (vt istud attingam) sic loqui? Accedit verbum ad Elementum, & sit Sacramentum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 120","label":"EXERCITATIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/120"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 121.5-8","label":"121.5 to 121.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/121.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/121.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}