{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 130.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 130.1-4","ref":"130.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Vt enim plaerumque faciliores sunt: ita quaedam continent scitu digniora, & iucundiora: vt proinde mirari subeat, qua ra tione & ipsi habeantur inter libros scholasticos. Quanquam adhuc attingi solent à paucissimis (noui siquidem multos esse, qui de Meteoris nihil doceant.) Verùm vtcumque res habeat: Libro 1. capite 1. attendant Aristotelei quomodo habenda sint pro demonstrationibus omnia, quae de Meteoris in hoc opere traduntur: cùm ipsemet Aristoteles declaret se illis non sic fidere, in quibus, in quit, haec dubitamus: haec attingimus quodam modo. Vide etiam quomodo loquatur, cùm de Cometis est disputaturus. Praetereo hîc Caelum, vt & alibi, vocari primum Elementum. Capite aut 2. vel, vt alij numerant 3. vndenam quaeso colligit fore, vt qui asserunt Caelum esse igneum, aëre ad Terran vsque intermedio, si considerarint Mathema tica, desistant ab illa puerili opinione, quòd Astra tam sint, quàm videntur parua? Attende, ac deprehende, si potes, consequentiam Quanquam & vnde coniecteris illos id asser uisse, quod videtur fuisse dogma Epicur proprium? Praeterea, quanam sufficient a colligit igneam non esse regionem caele stem, quòd caetera Elementa forent iampri dem annihilata? cùm praesertim idem sequa tur ex admissa vastissima Elementaris ignis sphaera. Ad haec, non solum aërem ad Caelum vsque fusum dicit, propterea quòd debita alioquin non seruaretur distantia. Ma gna nimirum proportio erit, si crassities ignis sit milliariorum circiter 150000. aëris 60. dumtaxat: aquae vnius, aut alterius: Terrae fere 8000. vt est communis interpreta tio. Excogita ibi, si potes, proportiones har monicas. Scrutare; forsan istud est Tetra chordon Mercurij, vel Systema maximum in quo obseruare liceat Diapason, Diapente, Diatessaron, cum Tono maiore. Libro 2. capite 1. impertinens videtur probatio, Terram esse altiorem ad Septentrionem (id scilicet falsum est, cùm terra sit vndique denexa) ea ratione, quòd antiqui crediderint Solem non volui sub Terra: sed vbi esset in occidente, reflecti vltra terram Septentrionalem. Cap. 6. ventos insufficienter partitur: quasi alligati sint his, non proximis illis Horizontalibus punctis?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 129.13-14","label":"129.13 to 129.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/129.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/129.13"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 130.5-6","label":"130.5 to 130.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}