{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 130.5-6","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 130.5-6","ref":"130.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Sed & ridiculam (vtputâ vulgarem) reddit rationem, cur Caecias non sit serenus, quòd reflectatur in seipsum: est enim, inquit, inde Prouerbium, Trahens in seipsum, vt Caecias nubem. Omitto quòd libro 3. solo capite vltimo eoque admodum breui, de Metallicis, ac Fossilibus disputat: & me herculè quidem, quàm ieiunè! Nisi fortè nobilis adeò Physiologiae pars tam exiguo capite tractata est satis sufficienter Praetereo metalla ibi dici progigni ex exhalatione: Quapropter, inquit, igniuntur omnia, & terram habent (siccam enim habent exhalationem) Aurum autem solùm non ignitur. Cui tamen ipsum quoque aes non ignitur? ob eandem scilicet rationem. Omitto & libro 4. capite 6. definiri humectari per aquam: definiri enim potiùs per aërem debuerat, si aër sit humidum summum Verùm in libris DE ANIMA redit ad suum genium: spinosum scilicet illum, intricatumque stylum repetit. Vt taceam autem libro 1. capite 1. discutienda plurima proponi, quae vel intacta relinquit, vel ieiunè prorsùs, & insufficienter explicat: Quaenam illa partitio est capite 2. iudicantur res aliae Intellectu, aliae scientia, aliae opinione, alia verò sensu?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 130.1-4","label":"130.1 to 130.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 131.1-4","label":"131.1 to 131.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/131.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}